Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

Diſſertatio Tertia. quemadmodum cùm liquor per tenuem fiſtulam exiens ab am-
pliſſimo vaſe ſe ſiſtit in æquilibrio in eadem ſuperficie horizon-
tali: ibi ſcilicet non omnis liquor vaſe contentus facit æquili-
brium cum liquore fiſtulæ erectæ; nam maxima illius pars vrget
vaſis fundum, non aquam exeuntem. At hìc vniuerſus Mercu-
rius vaſis vrgetur ab aëre. Niſi fortè fingas circa fiſtulæ oſculum
eſſe circulare cingulum, cuius area æqualis baſi cylindri Mercu-
rialis ſit baſis cylindri aërij æquiponderantis. Hæc verò ſomnijs
ſimilia ſunt; quid enim cingulo illi legem ſtatuit? vt pro maio-
re aut minore fiſtulæ baſi modò maiorem, modò minorem la-
titudinem obtineat; ſit autem circulare, ſi fiſtula quidem ad
perpendiculum ſtatuatur; ſit verò ellipticum, ſi fiſtula incli-
nata obliquè ſecetur à ſuperſicie Mercurij in ſubiecto vaſe; ſed
tunc in illâ inclinatione cingulum illud æquabile non eſſet, quia
qua parte ſubijceretur fiſtulæ inclinatæ, prohiberetur abipsâ fi-
ſtulâ aër imminens, ne vrgeret ſubiectum Mercurium: qua igi-
tur lege cingulum huiuſmodi deſinitur, vbi circulare eſſe nequit? Porrò ex vniuerſo aërio cylindro, qui Mercurio vaſis imminet,
ſi baſis ſiſtulæ maior ſit, maior aëris cylindrus premit; ſi ſiſtula
exilior fuerit, minor eſt aërius cylindrus premens fubiectum
Mercurium, vt æqualitas virium confligentium fiat; libenter
igitur audirem, quænam Phyſica cauſa cohibeat maioris cylin-
dri aërij conatum, ne premat Mercurium vaſis, quando exilis
eſt fiſtula, permittat verò preſſum, vbi ampliore in fiſtulâ ſuſ-
pendendus eſt Mercurius. Adde quod Mercurius è fiſtulâ valde
notabiliter longiore digitis 30, aut adnexum in capite globum
habente, exiens attollit vniuerſam ſuperficiem Mercurij in va-
ſe, igitur ſurſum repellit vniuerſum cylindrum aërium: igitur & hic viciſſim vniuerſus vniuerſam ſuperficiem premens impedit,
ne totus ex fiſtulâ Mercurius deſcendat: Non igitur repugnat
Mercurio fiſtulæ vnicus cylindrulus aërius æqualem habens baſim.

Præterea, Si in fiſtulâ non longiore digitis 30. nihil deſcendit
Mercurij, quia cylindrus aërius premens Mercurium vaſis vel
æquè grauis eſt, vel grauior; igitur admiſſâ intrà eandem fiſtu-
lam particulâ aëris vna cum Mercurio, nihil Mercurij deſcendet; quia ſcilicet cylindrus digit. 29 aut 28 compoſitus ex Mercurio
& aëre, leuior eſt cylindro Mercuriali eiuſdem altitudinis: at
cylindrus aërius reſiſtit cylindro Mercuriali grauiori, nimirum

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer