Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

An igneæ ſint brutorum animæ. oblatâ commovetur (ſentire enim eſt *moveri & pati*, ut ex Ari-
ſtotele paulo antè innuebam) *Phantaſiam*, ſive *Imaginationem*
appellare licet: cujus motus ſi extrinſeci organi impulſionem,
conſequatur, ipſum ſenſum videndi, aut audiendi perficit; ſin
autem proveniat ex commotione ſpirituum in memoriæ the-
ſauro excitatorum, aut Recordatio dicitur, aut ſimplex Ima-
ginatio. Hinc quia ſpiritus à memoria ad Phantaſiam ſluctuan-
tes, ab hujus fibris percuſſis iterum repercutiuntur, novâ im-
pulſione validiùs inſerunt cortici cerebri primos illos ſpiritus,
& facultatem ſe eodem modo vibrandi augent; ex quo memo-
ria firmatur, & quidem eò magis, quò quis diutiùs in eadem
ejuſdem rei cogitatione permanet, ſpiritibus impulſis atque
repulſis, ſæpiùs reciprocando. Ideò aliqui Pythagoreorum mo-
re, ut notavit Cicero lib. de Senect. exercendæ memoriæ gratiâ,
quid quoquo die dixerint, audierint, egerint, commemorant
veſperi. Ex his, quas Ariſtoteles vocat Reliquias inhærentes
earum rerum, quas quis vigilans geſſerit, aut cogitârit, oriun-
tur ſomnia, prout hi aut illi ſpiritus ſtimulantur ab incurren-
tibus corpuſculis ex arteriâ ſanguinem deferente cerebrum,
invadentibus: ex illorum autem perturbatione, atque incon-
cinno, & inepto concurſu mirabiles interdum exiſtunt ſomnio-
rum ſpecies. Hinc Plutarchus lib. de audiendis Poëtis ſub init. ait, *Polypodis caput ſuaviſſimum eſu cum ſit, difficilem ſomnum fa-*
*cere, ac turbulenta & abſurda viſa excitare creditur. * Aliquando
tamen ita ſine tumultu, & ex ordine, phantaſmata affinia ex-
citantur, ut nihil abſurdum ſomniando vix à vigilante differre
dormiens videatur. Voco autem *Phant aſmata affinia* non ſolùm
eos ſpiritus diverſos, qui copulati coivere ſocietatem, ut de voce,
& percuſſione dicebas, Dandule, verùm etiam illas ſpirituum
complexiones, quarum pars aliqua ſimilis vibrationis faculta-
tem obtineat, licèt reliqua differat. Sic ſi fuerint plures com-
plexiones duorum ſimplicium phantaſmatum, una A & B. ,
altera Bet C, tertia Cet D. , quarta Det E, prima habet affi-
nem ſolùm ſecundam, at reliquæ intermediæ habent affines
duas, hinc, & hinc proximas. At ſi complexiones ſint trium,
aut plurium phantaſmatum ABC, BCD, CDE, DEF, EFG; prima habet affines duas conſequentes; ſecunda affinem habet
primam, & præterea tertiam & quartam; tertia verò affines
habet duas priores, & duas poſteriores; atque ita deinceps: eóque
plures habent affines, quò plurium phantaſmatum eidem rei
reſpondentium complexiones fuerint. Vix autem contingit, ut Diſſertatio Quarta. ſint phantaſmata ſimplicia, ſed ut plurimum ſunt complicata,
ſivè ortum ducant ab unico ſenſu recipiente ſimul à diverſis
rebus impreſſionem, ſivè à plúribus ſenſibus: Ex quo fit phan-
taſmata in motum excitari poſſe in dormientibus aliquando ex
ordine, aliquando perturbatè. Poſſe autem ex unius motu aliud
affine moveri non negabit, quicunque duas fides æqualis longi-
tudinis & craſſitudinis, ac æquè intentas, ut eundem ſonum
reddere valeant, obſervaverit alterâ pulſatâ, & aërem ſuis
vibrationibus criſpante, alteram commoveri, ut indicat palea
illi incumbens. Hæc quæ nobis dormientibus accidunt, ſi brutis
animantibus etiam vigilantibus non diſſimili ratione contingere
dicamus, non video, quid indè abſurdi conficiatur. Si enim,
belluæ ab aliquibus, ut à nocentibus, refugiunt, alia ut delecta-
bilia proſequuntur; nonne pariter in ſomniantibus, pro ſom-
niorum modo, appetitiones conſurgunt, ita ut aliquandó effusè
rideant, aliquando in lacry mas erumpant, aliquando vociferen-
tur, aliquando etiam extentis brachiis aliquid moliantur, immò
ita pedes & membra gradiendi agitent, ut dormientes iter ha-
beant? Equidem novi virum militarem, qui ſanctè affirmabat
hoc ſibi ſemel in hac urbe contigiſſe, ut dormiens veſtes omnes
indueret, gladio ſe præcingeret, domo exiret, vias obiret, & demum ſtupentem evigilâſſe haud procul ab æde S. Pantaleonis: quare in poſterum ſibi præcavendum duxit.

Dand. Hæctria ſibi ordine ſuccedunt. Prima conſurgit Ima-
ginatio rei ut moleſtæ, aut delectabilis, quæ ex phantaſmatum
complexione procedit; nam ut ait Ariſtoteles lib. 3. de Anima
tex. 28. *Sentire ſimile eſt ipſi dicere ſolùm, & intelligere: Cum autem*
*jucundum aut moleſtum, ut affirmans aut negans, perſequitur, aut*
*fugit*. Deinde aut appetitio ejus, quod eſt naturæ accommoda-
tum, aut declinatio doloris, & periculi. Demum membrorum
motus vel ad conſequendum id, quod appetitur, vel ad repel-
lendum id, quod moleſtiam inferret. Ideò Ariſtoteles lib. 3. de
Anima tex. 56. dixit, *Omnino, ſicut dictum eſt, in quantum animal*
*appetitivum eſt, ſic ſui ipſius motivum eſt; appetitivum autem non ſinè*
*imaginatione; imaginatio autem omnis aut rationalis eſt, aut ſenſitiva. *
Quapropter triplex eſt Spirituum Animalium commotio: pri-
ma eorum, qui cerebri partem percutiunt, in quâ reſidet Phan-
taſia: ſecunda eorum, qui cor afficiunt, aut aliam corporis par-
tem, in qua excitantur Perturbationes, quas Paſſiones vocamus: Tertia eorum, qui in muſculos influunt ad motum convenien-
ter perficiendum. Quamvis autem omnes ad idem ſpirituum

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer