Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

Diſſertatio Quarta. temerè blandiamur vix paucula quædam conjecturâ aſſequi nos
poſſe credendum ſit: Conamur aliquid dicere, ne elingues
ſimus, atque tantiſper cogitatis noſtris inhæremus, dum quis
probabiliora in medium proferat. Cæterùm ſatius eſt poſt mul-
tam commentationem, ac meditationem modeſtè inſcientiam
profiteri, quàm obſtinatione quadam ſententiæ repudiare dubi-
tationes, ſi quæ in contrarium ſuboriantur. Plura ſunt à vobis
acutè excogitata, & perſpicuè expoſita: neque rejicio, quippe
qui nihil habeo, quod afferam probabilius, ſi res quidem ſit
Phyſicè tranſigenda. In diſquirendis brutorum animantium,
perceptionibus, atque appetitionibus, ſubvereor multarum,
quæſtionum anſam philoſophantibus præbuiſſe analogiam,
quam ſuſpicati ſunt intercedere cum intelligentiâ, & voluntate
hominum ratione utentium, ac proinde plus brutis animanti-
bus tribuiſſe, quàm res, & veritas ipſa concedat, uſque adeò,
ut aliqui non dubitârint ſaltem perfectiorum animam indivi-
duam, ac partibus carentem aſſerere. Si ex iis, quæ homines
cognoſcentes atque appetentes experimur, liceat notionem
capere eorum, quæ brutis accidunt, non nos vigilantes ac rationis
compotes, ſed potiùs ſomniantes, cum illis comparandi ſumus; quando ſcilicet phantaſmata mentis arbitrio non reguntur. Quanquam ne ſomniantes quidem homines cum illis omninò
conferendos cenſeo: tantus quippe eſt humani animi cum cor-
pore nexus, quandiu vivimus, ut, quemadmodum intelligen-
tem oportet ſimul cum phantaſmate ſpeculari, ita phantaſma-
tum commotio mentis notiones excitet, & appetentis corporis
impetus mentem invadat: id quod etiam dormientibus accidit,
nam multa ſæpè cogitant à ſenſibus remota, & non rarò rationis
ductum ſequi videntur, qui vigilantes aſſueti cohibere appetitûs
cupiditates, & iras, illis etiam ſomniantes repugnant, licèt citrà
voluntatis laudabile arbitrium. Ex quo fit non prorſus eadem
contingere brutis animantibus, quæ nobis ſomniantibus, quaſi
in nobis mens omninò otiaretur, quando phantaſmata ſuos
agunt motus: ſed ex ſomniis noſtris conjecturam aliquam capere
poſſumus de animantibus ratione carentibus. Phantaſmata,
autem non ineptè dicamus Spiritus illos Animales, tùm quo-
rum facultas hoc vel illo modo ſe vibrandi, & proximam cere-
bri partem irritandi, originem ducit ab impulſu, quem in,
organo impreſſit res obiecta, tùm qui in cortice cerebri (ſive,
alibi) ſimili impreſſione & facultate affecti ſervantur ad memo-
randum. Partem illam cerebri, quæ ex impulſione extrinſecùs

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer