Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

Diſſertatio Quarta. ſenſum pertinentes, idcirco, licèt organum à ſapore, aut odore,
aut ſono, aut frigore, aut calore irritetur, organi illius læſio cum
vertigine conjungitur. Quod ſi tumultus ille impediat, ne Spiri-
tus Animales ritè illabantur in muſculos corpus erectum reti-
nentes, hoc corruere neceſſe eſt: quemadmodum etiam citrà
ægritudinem vertigo accidit ſpiritibus in cerebro commotis ex
nimiâ capitis in gyrum celeriter acti convolutione, quam conſe-
quitur corporis lapſus: ſic aliquando gallus arbori inſidens cum
diutiùs caput contorſiſſet, ut obſervaret vulpem circumeuntem
atque inquirentem, ſi qua daretur via ad prædam capeſſen-
dam, vertigine correptus decidit, & vulpes facta eſt voti com-
pos: ideò jumentis molas verſantibus plerique præcavent oculos
obnubendo. Quæ cum ita ſint, completa atque perfecta ſen-
tiendi ratio, ſatis probabili conjecturâ, dicenda eſt complecti
tum percuſſionem fibrarum nervearum in organo atque inclu-
ſorum ſpirituum animalium, tum irritationem illius cerebri
partis, ad quam appellunt ſpiritus repulſi ex percuſſione organi; adeò ut, ſicuti ſomnians neque videt, neque audit, neque guſtat
quæ ſe videre, aut audire, aut guſtare putat irritato dormientis
cerebro à ſpiritibus rerum imaginem referentibus, ita pariter ad
ſentiendum colorem, aut ſonum, aut ſaporem non ſufficiat
ſolus appulſus corpuſculorum aut æthereorum in oculo, aut
aëreorum in aure, aut ſalinorum in palato & linguâ, ad nervos
muneri ſentiendi deſtinatos. Cum enim ſenſus animantibus
natura dederit, ut ſibi opportuna ad vivendum ſubſidia inqui-
rant, & à noxiis ſe ſubtrahant, ibi ſenſum perfici oportuit, ubi
appetitionis, & motûs principia conſtituta ſunt: hæc autem
principia in cerebro collocata intelligimus, in quo ſpiritus ani-
males elaborari, & à quo per nervorum ductus eoſdem ſpiritus
manare, omnes concedimus.

Dand. Hìc jam mihi videor aliquid percipere præter mera
vocabula *Specierum intentionalium obiecti vic ariarum*, quibus ſcholę
paſſim circumſonant, & innumeris ſcatent difficultatibus, ſi
Phyſico examini ſubiiciantur, nec brevis eſſet nobis diſputandi
materia. Sed, ne à noſtro inſtituto recedamus (ut unum exempli
causâ dicam) quàm multæ ſunt vocis flexiones omnibus notæ? acuta, gravis; cita, tarda; contenta, remiſſa; languens, canora; lenis, aſpera; contracta, diffuſa; fracta, ſciſſa; attenuata, infla-
ta; flexo ſono, ſpiritu continenti, intermiſſo; mollis, abſona,
rauca, & ſiquæ aliæ ſunt in tantâ idiomatum varietate, ac voca-
bulorum pronuntiatione diſſimili, differentiæ. Tam variè col-

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer