Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

An igneæ ſint brutorum animæ. ſic nos ridendi eſſemus oculum videre aſſerentes, ſi hic non alio
fungeretur munere, quàm feneſtræ.

Grad. De Cicerone, cujus ſumma in dicendo elegantia à me-
taphoris non abhorret, nos in Phyſicâ hac noſtrâ philoſophandi
methodo non nimis ſolicitos eſſe oportere exiſtimo. Nonne ſi
quis per imprudentiam ſorbeat juſculum ex fervente ollâ recens
extractum, aliquandiu dolet ſaporis ſenſum guſtatui ademp-
tum? Febre laborantibus inſuave eſt vinum, quo ſani delecta-
bantur. Ictericis, quorum oculi bile ſuffuſi, flava apparent,
quæ cernunt. Res unica antè oculos poſita, ſi alter illorum
diſtorqueatur, duplex videtur. Hæc, & plura hujuſmodi, ſatis
docent ſenſus longè aliud eſſe quàm feneſtras. Non eſt tamen. diſſimulandum ad plenam atque abſolutam ſentiendi ratio-
nem pertinere, quo pacto cerebrum à ſpiritibus animalibus ex
organo exteriore repulſis afficiatur. Dormientem voce remiſsâ
compellatum non audire, vocis autem contentione excitari,
omnes novimus: quia videlicet lenes aëris ſonum remiſſum effi-
cientis vibrationes ita leviter auditûs organum percutiunt, ut
per nervos Acuſticos repulſi ſpiritus non valeant in motum
incitare ſpiritus Animales cerebri torpeſcentes ex admiſtione
vaporum (aut potiùs particularum, quæ ſulphure & ſale fixo
conſtantes Narcoſim inducunt ſpiritibus animalibus conflatis
ex ſpiritu & ſale volatili) quos propterea validiore impulſu ſoni
vehementioris excutere oportet. Quid eſt, quod rectè priùs cer-
nentes, poſtmodum citrà ullam oculi labem vertigo adeò cor-
ripit, ut res obiectæ circumagi videantur, deinde vel in ipsâ
meridianâ luce Retinam feriente omnia eos lateant quaſi cali-
gine & tenebris circumfuſa, interdum collabantur, aliquando
auditus quoquè depravetur, & fluctuatio quædam audiatur, in
nonnullis & olfactus, in aliis & guſtus lædatur? ut innuit Sen-
nertus Inſtit. Medic. lib. 2. par. 3. ſect. 1. cap. 9. Niſi quia ægro
cerebro ſpiritus Animales ab incongruis, & quaſi venenatis
particulis agitati præter ordinem tumultuantur: qui ſi repul-
ſos ex percuſſione Retinæ ſpiritus ſecum rapiant, atque in,
hanc, & in illam cerebri partem eos transferant, quieſcentia
corpora commoveri videntur: ſin autem tanta fuerit ſeditio,
atque vehemens commotio, ut ſpiritus illos repulſos diſſipent,
neque permittant ab iis ullam fieri in cerebro impreſſionem,
hinc illa caligo, & ſcotomia, qua nihil videtur. Quoniam verò
nonnunquam contingit, ut hujuſmodi ſpiritus pravo fermento
inquinati, atque concitati invadant nervos ad alium aliquem

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer