Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

An igneæ ſint brutorum animæ. caciùs pervadunt, & in cerebrum uſque penetrant. Quamo-
brem Spiritus Animales non ſolùm per nervorum ductus ex
capite influere in ſensûs & motûs organa, ſed etiam ſurſum
repelli poſſe non abnuo. Neque repugnabunt, qui Levino
Lemnio apud Mizaldum cent. 1. num. 29. concedant, animi
defectu collapſos erigi attritu auri ad digitum annularem cum
croci momento: quaſi hinc vis quædam refocillatrix ad cor vitæ
fontem dimanet.

Maur. Hæc ſatisfacere fortàſſe poſſent A mico cuidam ali-
quando ſubdubitanti, quatenus cum veritate cohærere cenſen-
da ſint, quæ vulgo dicuntur de vapore in caput aſcendente ex
eorum ventriculo, qui aut merum liberaliùs hauſerunt, aut
panem zizaniis infectum comederunt; neque enim ſatis paten-
tem ductum videbat, per quem vapores hujuſmodi deduceren-
tur ad cerebrum, niſi per œſophagum, quaſi per vaporarium,
(in quo non levis eſt difficultas) in os venirent, & indè per palati
meatus aëri inſpirato pervios, ſuperiorem capitis partem pete-
rent. Ne autem acquieſceret, prohibebant hyſterici morbi, & hypochondriorum, ex quibus ſi pravi humores in vaporem,
ſoluti caput petere debeant per tenuiſſimos partium interiecta-
rum meatus (ſi quidem nullus patet ductus ſtomacho ſimilis)
utique omnes illæ malè affici cogerentur. Addebat, non rarò
duo membra etiam diſſita laborare dici ex conſenſione; neque
ductum ullum apparere, per quem morboſa materia transfera-
tur: transferri autem neceſſe eſſe, ut utrumque membrum,
patiatur.

Dand. Si eſculenta aliqua aut potulenta in ventriculum tra-
jecta capiti medicinam faciunt, quidni etiam aliqua ejdem no-
xam pariant? propterea qui vino inſunt ſpiritus cum ſulphure
per nervos ventriculum complexos permiſti ſpiritibus animali-
bus in cerebrum refluentibus, utpote multi congruâ tempera-
tione carentes, ibi tumultum excitant, & ſuccum nerveum
aliquâ ex parte adeò inficiunt, ut & phantaſmata perturbentur,
& per nervos ad linguæ motum deſtinatos, ſpiritus animalis
minimè defæcatus influens, perversè illam moveat, aut etiam
ejus muſculos præter modum inflando ſic inhærere cogat, ut
ſonos diſtinctos & preſſos efficere nequeat, aut omninò loqui
non poſſit; & confusè illabens in oculorum muſculos, aut in,
nervos opticos, non ſimul utrumque, ſed perturbatè agitet, ita
ut unica res obiecta multiplex appareat, aut vis aſpiciendi
obtundatur; immò & aliquando ſpiritus animales in cerebro

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer