Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

Anigneæ ſint brutorum animæ. illos; ſunt enim, qui bruta animantia ita cum automatis artifi-
cum induſtriâ elaboratis comparant, ut, ſi hos audias, vix vi-
vum murem diſtinguas à ligneo, ad puerorum oblectamentum
aut terriculamentum, diſcurrente per cubiculum vi incluſi
elateris rotulas circumagentis. Omnes ſcilicet animantium
motus citrà ullam perceptionem, aut appetitionem cæco im-
petu fieri autumant propter partium ac membrorum nexum: quaſi res obiecta ſenſibus percellat extremas nervorum fibras,
ac motum ſpiritibus imprimat, qui ſubinde alii poſt alios con-
citati demum circa nervorum originem impellant ſpiritus aliis
nervis contentos, ex quibus congruus reliquorum membrorum
motus conf@quatur.

Maur. Qui animam brutis animantibus denegant, omninò
audiendi non ſunt; cum enim vitam illis tribuendam affirmare
neceſſe ſit aliam à vitâ ſtirpium, utique & ſenſum habent & appetitum, quem conſequitur motus membrorum: Eſto cogni-
tione careant, quam Reflexam vocant; ſentiunt enim & appe-
tunt, quamvis ſe ſentire & appetere non cognoſcant; id enim,
animæ rationali peculiare eſt. Ut igitur animam habere dican-
tur, ſatis eſt, ſi in illis inſit principium earum actionum, quæ
animantibus ob idipſum conveniunt, quia animalia ſunt. Hoc
autem principium anima eſt: Illud itaque unum in quæſtio-
nem revocari poteſt, utrùm anima bruti ſit natura quædam,
ſimplex, an verò ex partibus conflata: quia, licèt uno, & ſimplici
vocabulo exprimatur notio Animæ incomplexa, quemadmo-
dum notio Hominis, & Mundi, nihil prohibet animam cor-
poream in plurium complexione conſiſtere, ſicut Homo corpus
ſimul, & animam rationis compotem, & Mundus innumeras
rerum ſpecies complectitur. Quapropter perpendendum, an,
ad omnes animalis functiones ſufficiat ſpirituum Vitalium
atque Animalium complexio. Si nihil præterea requiratur,
hæc erit bruti Anima, & certi ſpirituum motus illud efficient,
quod vocabulis Perceptionis atque Appetitionis indigitamus. Sin autem illi ſatis non fuerint, aliam naturam ſuperaddere,
neceſſe erit.

Dand. Antequam in hanc diſputationem deſinitè deſcen-
damus, fateor me refragari non poſſe aſſerentibus Spiritum,
Animalem aliquando per nervorum ductus in cerebrum repelli; hoc enim mihi perſuadent tum Cephalalgiæ illæ, quæ ex malè
affecto ventriculo proximè oriuntur, tum quæ aſſumuntur me-
dicamenta morbis Cephalicis aut mitigandis, aut abigendis

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer