Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

Diſſertatio Quarta. @urbationibus, ſivè iræ, ſivè timoris, ſivè gaudii quàm varius ſit
motus? Quamobrem exiſtimo cordis fibras ſe à contractione
remittentes aliquid nervei liquoris extillare in ventriculos, in
quos flacceſcente corde, & conniventibus valvulis, influit ex
Venâ Cavâ in dextrum, & ex Venâ Pneumonicâ in ſiniſtrum,
ſanguis: hic autem liquori nerveo ſpiritibus & ſale volatili re-
ferto permiſtus, quaſi ſuſcepto fermento, digeritur in tenuiores
particulas; Idque non eo ſolùm momento, quo in corde perma-
net, ſed etiam cum per arterias fluit: ex quo fit ſenſim atte-
nuatum ſanguinem faciliùs inſinuari in minores arteriolas.

Dand. Si hæc ita ſe habent, videri poſſet Natura imitari quo-
dammodo noſtros piſtores (niſi fortè hi potiùs naturam imitari
conentur) qui addito fermento farinam aquâ ſubigunt, & maſſæ
fermentatæ particulam reſervant ad novam fermentationem: Quandoquidem liquor nerveus ex corde in ſanguinem ſiniſtro
ventriculo exceptum (ut interim ſileam de ventriculo dextro)
extillatus illi permiſcetur, & quaſi fermenti facultatem obtinens
ſanguinis particulas adeò comminuit, ut ex eo, qui per arteriæ
ramum aſcendentem ad caput defertur, exprimat in cerebri, & cerebelli corticem laticem ſubtiliſſimum ſpiritibus, & ſale,
volatili reſertum, qui ibi in Spiritus Animales elaboratur, & in ſubſtantiam medullarem transfuſus per nervos diſpergitur
in univerſum corpus, & idcirco etiam in cor ipſum, novum
ſanguinis fermentum.

Maur. Ex his mihi videor ſatis aptâ conſecutione conficere
poſſe, non duas animanti tribuendas eſſe animas, alteram, quâ
vigeat vitam plantæ vivens, alteram, quâ proprias animalis
functiones exerceat, etiamſi animam nihil eſſe concederemus
præter Spiritus Animales per nervos, & Spiritus Vitales per
arterias diffuſos in univerſa corporis membra: ipſe ſiquidem
ſanguis per arterias delatus ſi omninò deſtitutus eſſet ſucco
nerveo, quem ex corde hauſit, atque illo, qui per nervos in ſin-
gula membra inſluit, minimè aptus eſſet ad nutriendum ani-
mal, & ad ſeponendum in vaſis congruis id, quod ad propagan-
dam ſobolem requiritur. Quapropter non niſi in utriuſque,
ſpirituum generis complexione anima conſiſteret; ideóque non
duplex, ſed unica eſſet.

Grad. Quod quidem ad numerum attinet, unica - ne? an,
duplex? dicenda ſit anima, plures non admodum ſolicitos habe-
bimus: ſed in controverſiam adducetur, utrùm anima bruto-
rum animantium, natura quædam dicenda ſit, præter ſpiritus

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer