Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

An igneæ ſint brutorum animæ. ritus Animales derivantur, deducti in muſculos motui volun-
tario deſtinatos, etiamſi membrum quieſcat, non tamen om-
ninò otiari cenſendi ſunt, quin blandè devehant liquorem ner-
veum, ex quo muſculum irrigante unà cum ſanguineis guttulis
per arteriarum anaſtomoſes expreſſis perficiatur nutritio, fibris
carneis in ſuâ poſitione quieſcentibus, inter ſe quidem parallelis
(plurimis ſaltem) ſed ad tendinis longitudinem obliquis, hoc
eſt ad angulos inæquales, ita ut angulus obtuſus reſpiciat caput
muſculi. At quando animal appetitione incitatur ad motum,
tum ubertìm influit nerveus liquor, & carneas muſculi fibras
imbuensillas contrahit, atque à naturali ſitu dimovens, mutato
angulo, versùs muſculi caput adducit. Quare vim dupliciter
illatam (contractione videlicet, & ſitûs mutatione) fibræ ex-
cutere nituntur: id quod contingere nequit niſi expreſſione,
eorum, qui vim inferebant, ſpirituum, & ſalium volatilium; qui ſic expreſſi non in nervos remeant, niſi fortè pauci in tendi-
nem, ſed ſe per poros insìnuantes calorem excitant, & demun@
ſenſim, ac ſinè ſenſu, aut etiam unà cum ſudore per cutis mea-
tus effluunt: ideóque ſi continuandus fuerit motus, novam,
ſubinde ſpirituum Animalium copiam per nervos deferri
neceſſe eſt. Ex quo fit in qualibet muſculorum contentione,
etiam citrà motum, qui ſub aſpectum aut ſenſum cadat, (ut
quando quis ſtans pede in uno alterum ſublatum immobilem
tenet) contingere in muſculis quandam vibrationem, illaben-
tibus ſpiritibus, & viciſſim expreſſis; qui conatus ſi diu duret,
copioſam ſpirituum ſupellectilem exigit.

Maur. Tantam hæc habent in ſe veri ſimilitudinem, ut ſuâ
probabilitate animum percutiant: remque ita ſe habere mihi
perſuadens non aliâ ratione philoſophandum duxi in eâ, quam
præ manibus habemus, quæſtione; quid nimirum illud ſit,
quod à corde ſanguini, quem excipit, tribuatur, ex quo perfi-
ciatur. Quæ enim dicuntur de liquore nerveo influente per
nervos à cerebro deductos, ut fiat motus voluntarius, ſeu ſpon-
taneus, ſimiliter dicenda ſunt de liquore nerveo influente per
nervos à cerebello deductos, ut motus muſcularium fibrarum
ab appetitione abſoluti, & merè naturales efficiantur. Quam-
quam negandum non ſit, aliquando complicatos eſſe motus
naturales, & voluntarios, ut in reſpiratione, quæ licèt dormien-
tibus contingat citrà ullam notitiam, in vigilantibus tamen,
aliquando modum deſumit ab appetitione, ut in clamoribus,
cantu, & ſimilibus. In corde verò quis neſciat ex animi per-

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer