Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

Diſſertatio Quarta. antequam cor evelleretur, expiraverit, ex alternâ illâ fibrarum
contractione, & explicatione cor palpitat, initio quidem vehe-
mentiùs, in fine verò remiſſiùs, prout ſibræ validiùs aut langui-
diùs ſe reſtituunt à majore aut minore contractione pro inæquali
nervei liquoris facultate.

Dand. Quandoquidem in Spititus ac Salis Volatilis mentio-
nem incidiſti, quibus refertus eſt liquor ille tenuiſſimus per ner-
vos influens, ſuſpicor muſculorum, atque adeò etiam cordis
fibras non eatenùs ſolum contrahi, quatenus humore influente
imbuuntur, quemadmodum funes aquâ reſperſi, verùm etiam
quia juxta igniculorum propenſionem, Spiritus atque Sales Vo-
latiles dum agitantur, proximas fibrarum particulas impellunt,
& quia fibrillæ villis inter ſe connectuntur, non omninò inflan-
tur fibræ motrices, ſed quaſi in rugas aſperantur, quas in vivo-
rum animantium diffectione ſedeprehendiſſe teſtantur ſtudioſi
obſervatores.

Maur. Hæc muſculorum intumeſcentia cum igniculorum
naturâ, quos nerveus liquor devehit, planè conſentit, & in corde
juvat, ut ventriculi anguſtiores facti faciliùs ſanguinem ejiciant. Sed adhuc unum (niſi moleſtus ſim) vos rogatos volo; undè
fiat, ut corpora diuturnâ, aut violentâ exercitatione ingraveſ-
cant adeò, ut aliquando quis pedem aut brachium vix movere
queat.

Grad. Neminem fore puto, cui in promptu non ſit reſpon-
dere, animantis laſſitudinem ex eo oriri, quod in diuturno, aut
violento motu plurima ſpirituum Animalium copia abſuma-
tur; Si quidem ut plurimum motus non eſt unius tantùm muſ-
culi opus, ſed plurium: ad ſingulos autem ex Spirituum Ani-
malium promptuario per nervos deferri oportet liquorem ner-
veum, cujus alias atque alias particulas in locum abeuntiùm
ſuppeditari neceſſe ſit, & quidem copiosè, ſi validiùs, aut fre-
quentiùs, aut diutiùs intentas opus ſit eſſe muſculorum ſibras
pro ratione motûs, qui indè conſequitur; cum interim parcè
admodum ſpiritus animales gignantur, & non pauci interim
ſuppeditentur ad vitæ Vegetativæ functiones obeundas. Pena-
rium autem exhauriri, & penuriæ nomen facere, omnes ſciunt,
ſi penûs multum extrahatur, & parum ſubinde inferatur. Sed
tibi (ut ex oris habitu percipio) interrogare parato, reſpon-
dendum mihi præterea eſſe video, quomodo Spiritus Anima-
les in motu abſumi dicantur, ut aliorum atque aliorum ſubmi-
niſtrandor um neceſſitas exoriatur. Nervi ex capite, unde ſpi-

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer