Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

Anigneæ ſint brutorum animæ. mus enim & digitorum ordinem quaſi in ſpiram obliquè flecti,
& manum contractam quodammodo turgeſcere, ac proximam
tabulam pulſare. Quando igitur cor eâ, quam dixi, ratione in
ſpiram contorquetur, ventriculorum latera propiùs ad ſe acce-
dant neceſſe eſt, adeóque receptus ſanguis exprimitur, ex dex-
tro quidem ſinu per arteriam pneumonicam in pulmones, ex
ſiniſtro autem in aortam, ac per ejus ramos aſcendentem & deſcendentem in univerſum corpus. Motu autem ſpirali vali-
diùs, & minore niſu extrudi incluſum liquorem, quàm motu
recto, apertum eſt ex Mechanicis. Hinc eſt cor ſimul micare,
& Arterias; illud quidem, quia dum contrahitur, turgeſcit; has verò, quia dum propulſum ex corde ſanguinem remorantur
anguſtiæ, per quas in venas intrudi debet, refertæ ſanguine,
diſtenduntur earum tunicæ, quæ poſtmodum juxtà membra-
narum diſtractarum naturam ſe contrahentes, novo impulſu
ſanguinem tum in membrorum nutriendorum poros, tum in,
venas emittunt.

Grad. Levi igitur negotio componi poteſt aliquorum contro-
verſia, quæ ad vocabula pertinere videtur; utrùm videlicet Ar-
teriæ impleantur, ac pulſent in cordis Diaſtole, an verò in Sy-
ſtole. Si enim Diaſtolen intelligant, quando ventriculi paten-
tibus valvulis ſanguinem excipiunt, Syſtolen verò quando ſan-
guinem extrudunt; Arteriæ pulſant in Syſtole: Sìn autem Dia-
ſtolen dicant, quando cordis parenchyma ſecundùm latitudi-
nem augeri videtur, Syſtolen verò, quando ſubſidit quaſi flac-
ceſcens (quemadmodum pectoris Syſtolæ dicuntur, quas ex
parte efficiunt muſculorum relaxationes, & aërem à Trachæa,
& Bronchiis ejiciunt) Arteriæ implentur, & pulſant in Dia-
ſtole. Sed nos vocum lites miſſas facimus, qui rem ipſam inqui-
rimus. Quapropter progrediamur, ſi placet.

Maur. Nunquid aliquando obſervaſtis, cor animantis evul-
ſum ita mobiliter palpitare, ut ferè quis cum Cicerone dixerit
imitari igneam celeritatem? Motûs illius frequentis, & levis,
ſeu vibrationis, quidnam eſſe cauſæ putem, niſi reſiduas liquo-
ris nervei diſcurrentis particulas, quæ cordis fibras pervadendo
illas contrahant, & illico excludantur, cùm fibræ viciſſim ſe
reſtituunt? Sic tenue virgultum in rivulo ab aquæ fluentisim-
petu flecti videmus, & illud ſuâ facultate elaſticâ iterum aſſur-
gere motum reciprocando, quandiu aquæ fluxus durat, qua,
conſiſtente directum perſtat. Donec igitur nerveus liquor, aut,
ſi mavultis, ejus ſpiritus, & ſal volatilis, quo imbutæ erant fibræ,

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer