Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

Diſſertatio Quarta. tem, etiamſi nec aliud membrum propriè moveatur à corde, nec
motus Syſtoles atque Diaſtoles ſit voluntarius; neque ením,
quicunque muſculorum omnium motus ab appetitione ſemper
pendet. Efficitur autem muſculorum motus, quia eorum fibræ
motrices, quas componunt plures fibrillæ carneæ, liquore ner-
veo imbutæ contrahuntur, & duriuſculè intumeſcunt; dilatato
ſcilicet acuto angulo, quem priùs flacceſcentes fibræ conſtitue-
bant cum tendine, cuì innituntur. Niſi quis malit dicere, ten-
dinem ipſum in fibrillas diſſolutum intra hujuſmodi fibrarum
ſpatia admittere carneas fibras, atque Spiritus Animales deduci
per fibras tendinoſas. Sic Auſtro flante, & aëre vaporibus pleno
funes contrahuntur, & craſſeſcunt, atque rigeſcunt, adeò ut,
ſi ex ſuperiore loco alligatus funis, cum graviore lapide inferiùs
jacente connectatur, fueritque valde intentus, tum illum aquâ
quis imbuat, ita contrahantur villi, & minores funìculi, ut jam
lapis non in ſolo jaceat, ſed ſuſpenſus pendeat. Hoc optimè
nôrat, qui ductarios trochlearum funes aquâ imbui tunc ſuaſit,
cum in erigendo Obeliſco Vaticano illi immanì pondere dìſtenti
longiores evaſiſſe deprehensì ſunt, quàm ut Obeliſcum ad deſti-
natum locum adducere poſſent. Ex quo intelligi licet, quàm
miro artificio tum ſingulos muſculos eorumque particulas variis
implicationibus contortas Natura condiderit, ac diſpoſuerit,
tum plurìum muſculorum complexionem, ordinem, figuram
definierit, non ſolum ad attollenda aut contorquenda corporis
membra graviora, verùm etiam ad ingentes moles, quas quis
apprehenderit, loco dimovendas: Cum itaque Nerveus liquor in
Carneas cæterorum muſculorum ſibras influenseorum motum
efficiat ſingulorum poſitioni ac figuræ reſpondentem, non ſine
probabili conjecturâ, & ratione dixerim motum cordis pariter
oriri ex influente in ejus fibras liquore nerveo, quem deferunt
tam multiplices nervorum propagines in cor deſinentes. Quia
verò ea eſt fibrarum cordis conformatio, ut dum illæ contra-
huntur, cor ſe quaſi in ſpiram contorqueat (quemadmodum,
ex accuratâ Stenonis, aliorumque, quibus ille præluxit, obſer-
vatione conſtat, & ipſe cum aliis, qui intererant, in corde bubulo
manifeſtè obſervavi) hinc fit & ejus apicem versùs basìm addu-
ci, & parenchyma ſecundùm latitudinis dimenſiones augeri. Cujus motûs rude quoddam ſpecimen exhibere poſſumus, ſi
dexteræ manûs extremas digitorum partes ita componamus,
ut quaſi in coni apicem coëant, quem ſiniſtra arctè complecta-
tur; tum dexteræ carpum versùs pectus adducamus: videbi-

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer