Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

An igneæ ſint brutorum animæ. ſanguinis particulas calore exteri, atque comminui; ſed tam,
brevi intervallo diſiunguntur cordis explicatio atque contra-
ctio, ut vix exceptus ſanguis extrudatur, neque illi conco-
quendo ſufficiens ſpatium ſuppetere videatur.

Dand. Propterea exiſtimant nonnullifierì ſubitam ſanguinis
in corde accenſionem (& quaſi inſtar pyrii pulveris exploſio-
nem) non quidem ex toto, ſed quatenus particulæ nitro-ſul-
phureæ aptæ ſunt, ut in flammam abeant. His tamen aſſen-
tiri minimè poſſum; ut enìm concedam ex nitroſis aëris, quen@
ſpiritu ducimus, particulis, & ex ſulphure, quo conſtat ſanguis,
hunc efferveſcere, id non eſſet cordi tribuendum: quandoqui-
dem ex dextro cordis ſinu per Arteriam Pneumonicam (ſic
placet vocare Venam Arterioſam communiter dictam) in,
pulmones expreſſus ſanguis atro-purpureus per innumeros ac
tenuiſſimos illius arteriæ ſurculos diſtributus occurrit aëri per
bronchiorum ramuſculos delato in lobulorum pulmonis veſi-
culas, quas arteriæ & venæ pneumonicæ creberrimæ circum-
plectuntur, & nitroſas particulas aſſumit, quibus commiſcetur,
antequam per Arteriam Venoſam, ſeu Pnemonicam influat
factus coccineus in ſiniſtrum cordis ſinum; ac proinde fervor
ille nullam agnoſceret cordis efficientiam, ſi tantummodo
locum ibi inveniret ad rareſcendum, & nihil à corde ſanguis
acciperet, quo ad ſubitam illam conflagrationem excitaretur. Præterquam quod ex illâ accenſione ſanguis raritatem aſſu-
mens ad amplius ſpatium illico explicaretur, & cordis ſinum
dilataret ejus apicem versùs baſim retrahendo, eoque momento
pulſum efficeret: cùm autem deinde ſe ſponte ſuâ cor ſubſi-
dens contraheret, ſanguinem expelleret in aortam, ideóque,
arteriæ inflatæ (nam ſanguis ex ampliore in anguſtiores tubos
propulſus arteriarum membranas diſtenderet) pulſarent: ex
quo fieret, ut arteriarum atque cordis pulſus non eodem mo-
mento eſſent: id quod pleriſque abſurdum videtur.

Maur. Necinſerere novas opiniones, nec evellere inſitas, aut
aliquem in meam ſententiam deducere, mihi unquam cordi
fuit: ſed neque ſerviliter alicujus veſtigiis inſiſtere animum,
induxi. Quæſo igitur à vobis, ut pro veſtrâ humanitate mihi
detis hanc veniam, ut patiamini me planè & apertè loqui, quod
ſentio: qualiſcunque tandem ſuerit mea ſententia; quam,
tamen patrono aliquo non carituram ſpero. Tanta eſt cordis
cum muſculorum naturâ ſimilitudo, ut illud, doctiſſimis Ana-
tomicis aſſentiens cum Hippocrate, muſculum eſſe non dubi-

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer