Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

An igneæ ſint brutorum animæ. quia fæculentis aut narcoticis particulis imbutus ſit, nutritio
non perſicitur, quâ ſublatâ nullum fit animantis incrementum,
& gignendi facultas effœta eſt. Hinc pro variâ cerebrorum,
naturali temperatione, facilè aut difficilè externis ambientis
aëris iniuriis obnoxiâ, atque non uno modo interiorem ſangui-
nis per arterias delati diſcraſiam (ſivè ſulphureo-ſalinam, ſivè
ſalino-ſulphuream) ferente, Spirituum Animalium harmonia
ſervatur, aut perturbatur: Ex quo & hoc conſequitur, quod
vita ſit aut productione longior, aut contractione brevior.

Grad. Quæ de animantium longævitate, aut vitæ brevitate
innuis, in memoriam mihi revocant comparatas invicem ca-
nis, equi, & hominis ætates apud Bedam tom. 1. pag. 517. in libel-
lo, cui titulus eſt, Computi Ratio. Sepes limit anea, inquit (eam
intelligo, de qua Varro de re ruſticâ lib. 1. cap. 14. , quæ ſcilicet
fit palis ſtatutis crebris, ac virgultis implicitis) durare poteſt an-
nis tribus; Canis tres ſepes ſuperare potest, ideſt annis novem; Equus
trium canum ætatem vincit annis 27. , Homo bene ſanus tribus equis
ſupervivit annis 81. Quæ quidem ſatis commodè dicta: ſed quæ
præmiſerat, fabulis accenſenda manifeſtè videntur: ait enim,

### Ter binos decieſque novem ſuperexit in annos
Fuſta ſeneſcentum quos implet vita virorum. # ideſt # 96.
Hos novies ſuperat vivendo garrula Cornix. # 1. # 864.
Et quater egreditur cornicis ſæcula Cervus. # 1. # 3456.
Æripedem Cervum tervincit Corvus, & illum # 1. # 10368.
Multiplicat novies Phœnix reparabilis ales. # 1. # 93312.

Maur. Has ego fabulas Bedæ viro æquè cordato ac Sancto
non tribuerim; ſed (id quod ſæpè doctiſſimis viris accidit) car-
mina illa ex aliquo ſui ævi authore deprompta, utpote novum
aliquid atque mirabile redolentia, fortaſſe in ſuis adverſariis
junior deſcripſit; ac poſteri, ne quid periret, inter ejuſdem Lu-
cubrationes, nullo habito delectu, congeſſerunt. Neque enìm
adeò hebes ille erat, ut non intelligeret, hujuſmodiætates nullo
exprimento confirmari, neque aliunde innoteſcere potuiſſe. Cautiùs ex Alberto ſcripſit Mizaldus memorab. centur. 1. nu. 43. Lepus annis decem fertur vivere, & Catus totidem: Capra octo; Aſinus triginta; Ovis decem, ſed Vir gregis ſæpè quindecim: Canis
quatuordecim, & quandoque viginti: Taurus quindecim, Bos quia ca-
ftratus viginti: Sus & Pavo vigintiquinque: Equus viginti, & nonnun-
quam triginta; inventi ſunt, qui ad annum quinquageſimum perve-
nerint: Columbi octo, uti etiam Turtures: Perdix vigintiquinque, ut
& Palumbus, qui nonnunquam ad quadrageſimum pervenit. Verùm

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer