Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

Diſſertatio Quarta. ignobilem, acri ingenio præſtantes naſci pueros, quorum ma-
tres, dum uterum ferunt, Malo Cydonio (quod Cato primus
omnium Cotoneum appellavit) frequenter veſcantur. Et ne
in re dubiâ, ubi de hominis ingenio ſermo eſt, hæreamus; Ny-
ctalopibus, ut eſt apud Ælianum & Plinium, veſpertinus viſus
reſtituitur eſu jecoris caprini, ut non minùs nocte, quàm die,
cernant. Item quis neget expeditos animantis motus ex Ani-
malibus Spiritibus per nervos in muſculorum ſibras influenti-
bus oriri? Equum autem alacriùs progredi omnes nôrunt, cui
avenam, aut hordeum, aut etiam panem vino imbutum exhi-
buerimus, quàm ſi tantummodo paleas comedere ad ſedandam
famem coactus fuerit. Plurimum igitur intereſt, quos, & qua
copiâ, ſpiritus ex alimento decerpat natura, qui congruè elabo-
rentur in Spiritus Animales, aliis Spiritibus, aut etiam ſalibus
volatilibus commiſti.

Maur. Jam in ipſo præcedentis diſſertationis exitu, ſi ſat me-
mini. innuebam ſanguinem in cordis contractione propulſum
per aortæ ramum aſcendentem in caput, & per tenuiſſimos
arteriarum ramuſculos diffuſum extillare puriſſimum ſubtiliſ-
ſimumque laticem ſpiritibus ac ſale volatili refertum in ſub-
ſtantiam cerebri atque cerebelli, qui à ſale volatili adhuc magis
extenuatus temperatur in ſpiritum Animalem. Cum itaque,
ſanguis ex chylo, hic autem ex alimento conficiatur, ſatis con-
ſtat Animalium Spirituum temperationem plurimùm ex ali-
mento pendere, quatenus ex ejus particulis aliquatenus diſſo-
lutis tenuiſſimæ aſſumuntur, pro ſingulorum animantium,
naturâ. Pro ſingulorum, inquam, naturâ; neque enim cenſen-
dum eſt animantibus eodem cibo utentibus ejuſdem generis
ſpiritus Animales contingere (panem comedunt homines, equi,
canes, feles, mures, gallinæ) quippe quos muſculorum fibris,
quibus eorum motus exercetur, pro debitâ Ratione reſpondere
oportet: ut nihil dicam de ſenſuum atque appetitionum,
varietate.

Dand. Illud etiam adderem ad inæquales vitæ periodos non
nihil pertinere variam ſpirituum Animalium conformatio-
nem, quandoquidem vitæ Vegetativæ functiones pendent ex
congruenti ſpirituum tum membris inſitorum, tum per nervos
influentium complexione atque commercio: Si enim liquor,
ſeu ſuccus nerveus nimis parcè ſubminiſtretur, aut debitam,
craſim non obtineat, ſive quia ſulphure plus æquo abundet,
ſive quia ſale ſluorem adepto in acidam naturam declinet, ſivè

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer