Volltext: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

An igneæ ſint brutorum animæ. in plantis per Fiſtulas & Fibras defertur, in animantibus verò
per Arterias & Venas, aut analogos ductus, cujus ope tùm
nutriendo atque augendo corpori, tùm fructui, per quem ſpe-
cies propagatur, materia ſubminiſtratur. Tertius eſt Spiritus,
quem Animalem dicimus, qui per nervos delatus inſervit tùm
motui, tùm ſenſuì, tùm appetitioni; hæc enim animantis pro-
pria eſſe agnoſcimus. Porrò Animales hujuſmodi ſpiritus abſu-
mi manifeſto indicio eſt (etiamſi cætera argumenta deeſſent)
laſſitudo, quæ aut diuturnum & concitatum motum, aut vehe-
mentem appetitionem, ſivè cupiditas ſit, ſivè mœror, conſequi-
tur: ideò inſtaurandis viribus neceſſaria eſt nova ſpirituum,
procreatio; hi autem gignuntur ex aſſumpto ſivè alimento,
ſivè medicamento. Ex quo fit ſpiritum illum, qui in cibo, aut
potu, aut medicamento obtinebat rationem ſpiritûs naturalis
corpus illud conſtituentis, demum in naturam Spiritûs Vitalis,
immò etiam Animalis tranſire.

Grad. Hinc mihi videor intelligere Spiritum Animalem non
eſſe naturam quandam omninò ſimplicem, cujuſmodi concipi-
mus, quando principia corporum mixtorum calida diſtribui-
mus in ſpiritum, ſulphur, & ſalem. Non ſolùm, quia corpori-
bus, quæ in alimentum, aut medicamentum cedunt, pro variâ
eorum temperatione alios atque alios Spiritus Natura indidit,
quemadmodum alias atque alias Sulphuris aut Salis ſpecies,
quìn etiam non rarò in uno eodemque corpore non una eadem-
que ineſt ſpirituum natura: verùm maximè, quia ad Spirituum
Animalium conformationem plurimum conſerunt particulæ,
quæ cum aëre aut in pulmones attractæ ſanguini permiſcen-
tur, hujuſque ſpiritibus copulantur, aut per naresad cerebrum
aſcendunt: experimur enim, quantopere odores in lipothy miis
juvent; & thymi odor juvare dicitur eos, quos corripit morbus
comitialis.

Dand. Ingenii aciem, aut hebetudinem, ex Animalibus ſpi-
ritibus maximè pendere, vix quiſquam dubitat. Hinc licèt
videre, ut eſt apud Ciceronem lib. 2. de Nat. Deor. acutior a ingenia,
& ad intelligendum aptiora eorum, qui terras incolunt eas, in quibus
aër ſit purus ac tenuis, quàm illorum, qui ut antur craſſo Cælo, atque
concreto. Quìn etiam cibo, quo utare, intereſſe aliquid ad mentis
aciem putant. Sic Abderitarum, quorum damnatus aër, ingenia
hebetiora fuiſſe ita pro comperto habuere Veteres, ut quen-
dam ſugillans Martialis dixerit, Abderitanæ pectora plebis babes. Quod verò ad cibos attinet, legi aliquando apud Medicum non

Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.

powered by Goobi viewer