Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

Diſſertatio Quarta. ridendi fuere Pſalliani, qui & Ενχίαε ab orando appellati
ſunt, de quibus S. Auguſt. lib. de Hæreſibus hæreſi 57. ſcripſit,
Nonnulli eos dicunt de purgatione animarum neſcio quam phantaſti-
cam, & ridiculam fabulam narrare, porcam ſcilicet cum porcellis ſuis
videri exire de ore hominis, quando purgatur, & in eum viſibili ſimi-
liter ſpecie ignem, qui non comburat, intrare.

Grad. Si animam ignem non eſſe, cum ignis proprietates ab
illâ abſint, Ariſtoteles exiſtimavit, nos quoque in ſuperiori
Diſſertatione flammulam in corde accenſam rejecimus. Spiri-
tus tamen Animales ad igneam quodammodo pertinere natu-
ram vix in dubium revocari poſſe videtur. Nam hic noſter ignis,
ait Cicero lib. 2. de Nat. quem uſus vitæ requirit, confector eſt, & conſumptor omnium; idemque quocunque invaſit, cuncta diſturbat,
ac diſſipat. Contra ille corporeus, vitalis, & ſalutaris omnia conſer-
vat, alit, auget, ſuſtinet, ſenſuſque afficit: Propterea frigus ner-
vis communiter noxium eſſe comperimus. Communiter, in-
quam, quia, ut habet Atlas Sinicus pag. 157. in Provinciâ Jun-
nan, Xang mons eſt versùs urbis (Junnan) Boream, in quo eſt fons
aquæ frigidiſſimæ, quæ tamen paralyticis mirè prodeſt: congregatis
fortaſſe, vi frigoris exteriores carnis partes conſtipantis, in,
unum ſpiritibus, qui proximas partes calefaciendo diſcutiant
vapores, quibus obſtructi nervi nequeunt ſuppeditare ſpiritus
animales muſculorum fibris motum efficientibus. Nam & fri-
gidæ manus hyeme calefiunt, ſi nive perlvantur. Similiter
Cydnus in Ciliciâ amnis eſt, ut ſcribit Curtius lib. 3. frigidiſ-
ſimus: in hunc fervidiſſimo diei tempore deſcendit Alexandet,
vixque ingreſſi ſubito borrore artus rigere cœperunt; pallor deinde
ſuffuſus eſt, & totum propemodum corpus vitalis calor liquit. Plinius
autem lib. 31. cap. 2. ait. Cydnus Ciliciæ amnis podagricis medetur,
ſicut apparet in epiſtola, Caſſii Parmenſis ad M. Antonium, frigidis
ſpiritibus moleſtos igniculos coërcentibus. Cæterùm ſpiritus
animantis membra percurrentes calorem corpori impertiri
manifeſtum eſt. Hinc eſt igneas dici poſſe brutorum animas,
ſi illas quidem nihil præter ſpiritus tùm Vitales, tùm Anima-
les eſſe arbitremur.

Maur. Triplex Spirituum genus in animantis corpore depre-
hendimus. Primus eſt ſpiritus, quem naturalem appellare,
licet, quippe qui ad ipſam corporis naturam, & conſtitutionem,
æquè pertinet, ac in lapidibus, metallis, cæteriſque vitâ caren-
tibus, adeóque permanet in carne, oſſibus, aliiſque animantis
partibus, poſtquam illas vita deſtituit. Alter eſt Vitalis, qui

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer