Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

Anigneæ ſint brutorum animæ. Opif. Dei cap. 17.) conſideratione, utpote à noſtrarum diſſerta-
tionum inſtituto alienâ, non ita fortaſſe à veritatis ſcopo aber-
raret, qui ad animantium rationis expertium animam, ejuſque
ſunctiones explicandas aliqua Veterum placita modeſtè tradu-
ceret; neque enim ſemper, aut omnino, deſipiebant: ac proinde
ſpirituum tùm Vitalium, tùm Animalium rationem haben-
dam eſſe non minimam exiſtimarem.

Maur. Non contemnendum fuerit compendium, ſi probabili
aliquâ conjecturâ devenerimus in cognitionem earum rerum,
quibus actio vitæ animalibus conſentaneæ continetur: hinc
enim etiam pars humanæ vitæ, quæ ſenſum, quæ motum, quę
appetitum habet, innoteſcit. Quamvis enim animal hoc pro-
vidum (liceat & mihi Tullii vocibus uti) ſagax, multiplex,
acutum, memor, plenum rationis & conſilii, quem vocamus
hominem, ſolum ſit ex tot animantium generibus atque natu-
ris, particeps rationis & cogitationis, curn cætera ſint omnia
expertia; cum illis tamen convenit earum actionum commu-
nione, quæ corporeæ impreſſioni nituntur. Quapropter non
tenue fuerit operæ noſtræ pretium, ſi, quę ad animalium vitam
pertinent, veſtigiis aliquibus conſequamur.

Dand. Primùm quidem, ne Ariſtotelem adverſarium habere
videamur, illud animadvertere oportet, quod ex ejus placitis
lib. 2. de Gen. Anim. cap. 3. ignis nullum animal generat: & poſt
pauca aſſerit, calorem in animalibus contentum nec ignem eſse, neque
ab igne originem ducere. Libro autem 2. de gener. & corrup. text. 45. Manifeſtum, inquit, quod, ſiquidem ignis anima ſit, paſſiones inerunt
ei; quæcumque igni, ſecundùm quod ignis. At ipſe idem lib. 5. Hiſt. Anim. cap. 19. ſub finem ſcribit, In Cypro Inſulâ, ærarüs forna-
cibus, ubichalcites lapis ingeſtus compluribus diebus crematur, beſtiolæ
in medio igne naſcuntur pennatæ, paulò muſcis grandibus majores,
quæ per ignem ſaliant, atque ambulent. Emoritur hoc genus, cum
ab igne dimotum est. Quapropter, ut ſibi conſtet Philoſophus
beſtiolas in fornacibus enatas commemorans, ſimulque nul-
lum animal ab igne gigni enuncians (neque enim fas eſt theore-
mata cum hiſtoriâ, hoc eſt, mentis cogitata cum ipsà re pu-
gnare) cenſendus eſt Ariſtoteles nec omninò, nec abſolutè,
ignem animalium procreationis expertem intellexiſſe, ſed tan-
tummodo quatenus communiter contingit vulgari noſtro igni
(quicquid ſit de ſingularibus illis beſtiolis) ex aridæ materiæ
combuſtione excitato, qui utique nec in animalibus continetur,
nec vitalis caloris eſt origo, nec animam conſtituit. Quare,

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer