Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

Diſſertatio Quarta. rarum corpora, quamvis abſciſſo capite, extractis inteſtinis, ac
detracto corio, mirum in modum aliquandiu contorqueri vide-
mus: excitati nimirum ab exteriori calore ſpiritus in nervis
reliqui, ſed, quia interiore principio urgente ac dirigente deſti-
tuti, adhuc otiantes, influunt in muſculos; fibriſque contractis,
& viciſſim remiſſis, corpus agitatur motu ſuo. Neque mirum
extrinſecùs excitari in motum ſpiritus Animales, cum cenſue-
rit Ariſtoteles ipſam aliquorum animalium procreationem
oriri poſſe etiam à Solis calore: ait enim lib. 5. Hiſt. Anim. cap. 19. Commune omnium vermium eſt, & eorum, quæ ex vermibus prove-
niunt, animalium, ut primordium gener ationis aut à Sole, aut à Spiritu
præſtetur. Id quod confirmari poteſt ex iis, quæ ſub finem ejuſ-
dem cap. 19. ſcribit. Hypanis fluvius apud Cimmerium Boſphorum
ſub ſolſtitio defert veluti folliculos acinis majores, quibus quadrupedes
volucres erumpunt: quod genus animalis in pomeridianum uſque diei
tempus vivit, & volat: mox deſcendente Sole macreſcit, & languet; deinde occidente emoritur, vitâ non ultra unum diem peractâ, unde
Ephemerum, ideſt Diarium, appellatum eſt. De hoc mentio habe-
tur apud Plinium lib. 11. cap. 36. , eique aptè congruere videtur
Lactantii Firm. lib. 2. Inſtit. cap. 10. dictum, ſicut lux Orientis eſt,
in luce autem vitæ ratio verſatur; ſic Occidentis tenebræ, in tenebris
autem & mors, & interitus continetur: Siquidem cum Oriente Sole
oritur, cum Occidente occidit. Porrò ab eodem alibi dicitur
Ignis Elementum vitæ.

Dand. Abſurdas quidem Veterum aliquot Philoſophorum
ſententias fuiſſe, cum de hominis animo loquerentur, palàm
eſt; quippe qui ab omni concretione mortali ſegregatus, neque
eſt cordi ſuffuſus ſanguis, ut Empedocles cenſuit, Cicerone teſte
lib. 1. Tuſcul. quæſt. neque cor ipſum, ex quo vecordes, excordes,
concordeſque dicuntur, neque cerebri quædam pars principa-
tum tenens, ut aliis placuit, neque eſt ignis, ut Zenoni ſtoico
videbatur. Neque minùs inepti fuere Seleuciani vel Hermiani
ab authoribus Seleuco & Hermia, qui, ut ſcribit S. Auguſt. lib. de Hæreſ. hæreſi 59. , nec animam Deo tribuunt creatori, ſed crea-
tores eſſe animarum Angelos volunt de igne & ſpiritu. Nam ſi per ani-
mumipſum, ut cum eodem Cicerone loquar, nibil eſſet in eo niſi id,
ut per eum viveremus, tam naturâ put arem hominis vit am ſuſtentari,
quàm vitis, quàm arboris: hæc enim etiam dicimus vivere. Item ſi
nihil haberet animus hominis niſi ut appeteret, aut fugeret, id quoquè
eſſet ei commune cum beſtiis. Verùm ſepoſità humani animi (qui
tam non poteſt exprimi, quàm videri, ut loquitur Lact. Firm. lib. de

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer