Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

0535-01

57. *DISSERTATIO QUARTA.*
An Igneæ ſint brutorum animæ.

MAur. Legebam haud ita pridem apud Th. Bartholinum de luce Animalium lib. 3. cap. 7. probl. 6. Idcirco lappones matrimonii
fædera igne ac ſilice auſpicantur, quia ignem
authorem vitæ rentur, ſilicem verò ejus
æternum theſaurum, ubi nunquam mar-
ceſcat. Id quod ſanè non multam bar-
bariem ſapit. Jam verò ſi Authorem,
libri de Spiritu inter Ariſtotelis Opera
cap. 4. audiamus, in nervo, & arteria, & venâ, vis caloris ingens eſt. Cæterùm qui in nervo habetur calor vebe-
mentiſſimus, naturæ ejus, qui in venis eſt, plurimum habet. Si qui-
dem ex ſpiritu vitali per arterias decurrente, temperatur ſpiri-
tus Animalis in cerebro efformatus: quem propterea vehe-
mentiſſimum appellari, hoc eſt eſſicaciſſimum, non ineptè
crediderim, quòd omnis motus, quo animantis membra cien-
tur, ſive Vitalis aut Naturalis dicatur, ſive Voluntarius, pendet
ex ſpiritibus per nervos delatis.

Grad. Hujuſmodi ſpiritus, brutorum animam conſtituere
non dubitant aliqui; quandoquidem illis abſumptis, aut tor-
peſcentibus, ceſſat motus: mortuum autem animal pronuntia-
mus, quotieſcunque nullum in eo motum deprehendimus,
Hinc narrationi Ariſtotelis lib. de admir. audit. num. 28. ubi ait. Circa Siciliam aquæ ſtagnum ineſſe aſſerunt, in quo ſiquis aves, cæte-
ráve ſuſſocata animalia intinxerit, rurſus reviviſcere autumant,
firmamentum aliquod addere cenſeretur, qui diceret, torpe-
ſcentes in nervis ſuffocati non ita pridem animalis ſpiritus
excitari à ſtagni illius igniculis, ſivè ſpiritibus: quemadmodum
in apothecâ, ubi à pharmacopæo tepidâ aquâ lavantur, vipe-

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer