Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

De Calore Viventium. intrà pulmones ſanguini expreſſo ex dextro cordis ſinu com-
miſcentur. Hic autem ſanguis non ille tantùm eſt, qui ex
arteriis in venas influxit, & per venam cavam defertur in dex-
trum cordis ſinum, ſed illi quoquè permiſtus eſt, qui ex chylo
ſuccus nutritius nuper eſt excoctus; adeò ut ſales per ſpiritum
attracti, cum diverſi generis ſalibus ab alimento & à ſanguine
delatis colluctantes incaleſcant, nitro etiam particulas agitan-
te, dum vi caloris in flatum ſolvitur: id quod tum intra pul-
mones, tum in ſiniſtro cordis ſinu perficitur. Quod ſi ex alicu-
jus membri intemperie, ſanguinis partes ſulphureæ illac tran-
ſeuntes, & alienas aut morboſas particulas aſſumentes, plus
æquo efferveſcant, dum aliis ſanguinis particulis in amplioribus
venis permiſcentur, fervorem ſuum illis communicant, atque
in dextrum cordis ſinum & in pulmones delatæ adeò incitantur,
ut demum in ſiniſtro cordis ſinu, perturbato motu agitatæ,
ejus ſyſtoles ac diaſtoles efficiant inæquales, ac pro varietate. admiſtarum particularum tum pulſus varios arteriarum exci-
tent, tum cætero corpori intemperiem communicent: de qua
plura Medicis conſideranda relinquimus. Propterea prodigii
inſtar fuit anus illa Attica, quæ cicutæ triginta holcas ſine,
damno ſorbebat, & Lyſis, quæ ſucci papaveris quatuor holcas
nullâ cum moleſtiâ hauriebat, quas commemorat Sextus
Empir. lib. 1. Pyrrhon. Hypot. cap. 14. §. De ſecundo modo.

Dand. Alimenti materiam per arterias univerſo corpori ſub-
miniſtrari nullus dubitat: verùm aliquid aliud reperiri, & qui-
dem per nervos deductum, mihi ſuadet Atrophia non rarò
ſuccedens Paralyſi alicujus membri eatenus motu ac ſenſu
deſtituti, quatenus per nervos non influunt ſpiritus animales. Si enim nervorum obſtructio prohibet, ne membrum movea-
tur ac ſentiat, ſed etiam ne alatur, utique rationi conſonum
videtur per nervos deferri aliquid, quod triplici huic functioni
inſerviat. Ex quo & illud conſequens eſt, quod animalis cor-
pori non per arterias tantùm, ſed per nervos quoquè vita com-
municetur; atque adeò non in ſolo ſanguine anima bruti con-
ſtituenda eſt, quia non per ſolum ſanguinem vitæ vegetativæ
munera perficiuntur, ſed & aliquid per nervos additur: motus
autem ac ſenſus ad animantis vitam pręcipuè pertinentes,
quatenus animal eſt, ſpirituum animalium, qui per nervos
deſeruntur, miniſterio exercentur.

Maur. Sanguinem à corde ad utramque cerebri partem,
dexteram & ſiniſtram deferri per arterias (duplicem ſcilicet

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer