Volltext: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

Diſſertatio Tertia. i [?] n tormentis bellicis) non autem inflammationi, quæ ſulphuri
propria eſt: ideò videmus Nitrum candenti laminæ metallicæ
inſperſum non in flammam, ſed in flatum ſolvi, quia ſulphu-
reis metalli particulis non valet ita commiſceri, ut eas urgeat,
ac propellat in flammam; quemadmodum ignitis carbonibus
inſperſum, sêque illis inſinuans, cum ſulphureas eorum parti-
culas jam inveniat accenſas, in flatum explicatur, & igniculos
urgens multâ vi cogit erumpere in flammam; cui fortaſſe ſul-
phureum aliquid confert in commune: id quod non inſicior, ſi
minùs purgatum fuerit nitrum. Ideò in præparatione Croci
Metallorum aliqui malunt uti Sale Prunellæ, quàm Nitro
adhuc ſulphurei aliquid retinente, ut in crucibulo liquati Anti-
monii ſulphureæ particulæ à nitroſis concitatæ divellantur, ac
penitus abſumantur. At niſi accedat calor ſolvens tum Ni-
trum, tum Antimonium permiſta, nulla ſit accenſio, ut patet,
ſi in frigido crucibulo utrumque in tenuiſſimas particulas com-
minuatur, atque optimè contritum miſceatur. Juſſi aliquando
coram me in mortario conteri minutiſſimè Sal Prunellæ, tum
additum oleum cum illo commiſceri, ut viderem, num ſaltem
intepeſceret: Nihil minus. Hinc mihi perſuadere non poſſum
exiguum illud nitroſum, quod cum aëre in pulmonem adduci-
mus, cauſam eſſe, cur ſanguis incaleſcat, multò minùs, ut
accendatur in flammam.

Maur. Flammulam, propriè ſic dictam, in corde adſtruere
nihil nos cogit: aliquid tamen effe oportet, quod vitalem hu-
morem in motum incitet; vita, ſcilicet, cum motu ceſſante
perit: propterea aliquid extrinſecùs petendum indicant tum in
piſcibus branchiæ, tum in inſectis multiplicia orificia, quibus
quaſi trachæis lumbricorum, & ſimilium corpora abundant; quæ ſi oleo obſtruantur, animal perit. Siquidem, ut Ælianus
lib. 4. de Animal. cap. 18. , & Plinius lib. 12. cap. 53. teſtantur,
omnia inſecta oleo inſperſa enecantur, præſertim ſi capite uncto
in Sole ponantur, ut idem Plinius lib. 11. cap. 19. obſervat. Hoc
autem contingit propter meatuum anguſtiam, oleique adhæ-
reſcentis quendam lentorem; à morte autem vendicantur, ſi
aceto conſpergantur, quo oleum, ſaltem ex parte, detergatur; quemadmodum ſi nimio humore peritura videantur, reviviſ-
cunt, ſi antè occubitum cineribus commiſceantur, humore,
videlicet conſumpto, qui meatus obſtruebat. Cum igitur ſpiri-
tum ducimus, non ſolùm nitroſos halitus attrahimus, ſed etiam
particulas pneumaticas non paucas ſuapte naturâ calidas, quæ

Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.

powered by Goobi viewer