Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

De ignis loco. aëre in aquam translatum tantum amittit momenti, quantum
haberet æqualis moles aquæ in aére; quemadmodum in medio eo-
dem, ſi corpus ex raro fiat denſum aut viciſſim, illico grauitatis
ſpeciem mutat, fit quippe maior diſſimilitudo conſtipationis par-
tium, ratione cuius ad alium ambitum ſphæricum pertinet, vt
ritè diſtributa materia, & aptè collocata intelligatur. Duorum
autem corporum ſolidorum diuerſitas grauitatis ſpecificæ nobis
non aliâ methodo innoteſcit, quàm vtriuſque corporis æqualem
molem in medio vtrique indebito expendentibus, cuius enim ab-
ſoluta grauitas maior eſt, maior eſt etiam ſecundùm ſpeciem; aut
æqualem vtriuſque corporis grauitatem abſolutam accipientibus,
cuius enim minor eſt moles, maior eſt ſecundùm ſpeciem grauitas. Idem pariter de leuitate dicendum, ſi corpus idem per vim conſti-
tuatur in medio pertinente ad ambitum ſphęricum, qui minùs à
centro abſit, quàm ambitus ſphæricus partium huius corporis
conſtipationi debitus; quatenus enim ad medium illud refertur,
leue eſt. At corpora ad eundem ambitum ſphericum pertinentia ſi
inuicem præcisè comparentur, neque grauiora ſunt, neque leuio-
ra: ſi verò vtrumqne cum alio corpore ad alium ambitum ſphæ-
ricum ſpectante conferantur, aut æquè grauiora aut æquè leuiora
illo ſecundùm ſpeciem erunt, prout ambitus ipſi ad Radij partes
referuntur. Hinc manifeſtum eſt, cur Mercurius in montis vertice
magis deſcendat in fiſtulâ, quàm in valle; quia nimirum cum
aëre illo tenuiore, atque remotiore à centro Orbis, comparatus
Mercurius grauior eſt ſecundùm ſpeciem, quàm cum aëre infe-
riore, atque craſſiore, collatus: ambitus enim ſphęricus aë-
ris craffioris minùs attollitur ſupra ambitum ſphæricum Mercu-
rio debitum.

Dand. Quærenti igitur, an oblatum aliquod corpus, ex: gr: ſa-
xum, graue ſit, an leue, quid reſponſi dabo?

Mauroc. Me quidem authore, *Aut vtrumque, aut neutrum. *
Vtrumque, ſi cum diuerſis corporibus, quorum alterum mino-
rem, alterum maiorem partium conſtipationem habeat, confe-
ratur. Neutrum, ſi abſolutè ſumatur. Saxum enim in aëre & aquâ graue eſt, in Mercurio & metallo liquato leue eſt: ſi ſolita-
riè accipiatur in loco ſuo, hoc eſt in ambitu ſphærico eius partium
conſtipationi debito, neque graue eſt, neque leue. Quemad-
modum ſi funem offeras, & quæras, An ſatis validus & craffus

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer