Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

Grad. quandoquidem animalis animam, quâ viget, ſtatuimus
in calidarum particularum complexione, cui tum nutriendi,
tum augendi efficientiam tribuimus, vereor, ne cui videamur
parum abeſſe à Kepleri ſententiâ, qui Aſtronomiæ Opticæ cap. 1. prop. 32. ait, *Qui in animantibus eſt calor, certum quod ex arteriis in*
*corpus veniat: ſtatim enim corpora frigeſcunt, arteriis intercluſis. In*
*arterias ex corde venit: in corde verò non vereor, cujus rei Fernclius*
*ſimilitudinem ineſſe dixit, rem ipſam ineſſe, affirmare, flammam*
*nempe perennem; * nec dubitat, quin flammæ hujus *luculam oculis*
*quoque ſimus excepturi, ſi nobis contingat, exclusâ diei luce, in cordis*
*latebras illæsâ flammâ bac introſpicere. * Ego verò cum perſuaſum
habeam, animam non in ſolo corde morari, ſed in pluribus
membris ſimul operantem univerſum corpus permeare, flam-
mam hujuſmodi perennem in corde accenſam, quæ tamen in
arterias ſe non inſinuet, non facilè admitterem. Præterquam-
quod Cor eſt merus muſculus, quo ſe quaſi in ſpiram contor-
quente, per Syſtolen ejus ventriculi coarctantur, & ſanguis ex
ſiniſtro ſinu exprimitur per Aortam in omnes arteriarum pro-
pagines; ac proinde ſi flamma in corde arderet, non video cur à
ſiniſtri ventriculi lateribus ad ſe invicem accedentibus com-
preſſa non extingueretur, cum notiſſima res ſit flammam can-
delæ ab emunctorio aut digitis compreſſam vigere non poſſe. Scio S. Gregorium Nyſſenum hom. 3. in Cantica dixiſſe, *Cor*
*dicunt eſſe quendam fontem nobis innati caloris, à quo per arterias in*
*univerſum corpus calor diſtribuitur, per quem fiunt calida & vitalia*
*membra corporis, ut quæ foveantur ab igne cordis. * Non tamen ille
ignem hunc flammam vocat. Quid enim illud eſſet, quod hu-
juſmodi flammam accendere valeret, cujus nullum in corde
veſtigium ex Anatome deprehenditur?

Maur. St cordis ſinum animo concipiamus quaſi lampadem,
cui oleum inſtilletur, ne extinguatur, utique neſcio quid Poëtici
figmenti redolere videtur. Sunt tamen qui opinentur accen-
ſionem fieri flammæ ſimilem, quatenus aër per aſperam arte-
riam exceptus in pulmonibus nitroſas, quibus refertus eſt,
particulas communicat ſanguini, cujus ſulphureæ particulæ
nitroſis permiſtæ accendantur, ac propterea incaleſcat ſanguis,
qui per univerſum corpus diffuſus nutriendo animali inſerviat. Ideò fortaſſe hyeme validiorem eſſe interiorem animalium,
calorem dicent, quia tunc aër nitroſis halitibus abundans ma-
jori accenſioni cauſam præbeat. Verùm in materno utero fœ-
tum non attrahere ſpiritum (quemadmodum nec ii qui infra

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer