Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

De Calore Viventium. agitatione ac motu ſenſim proximas artuum particulas propel-
lendo locum faciunt uberiorialimento, quod prioribus particu-
lis additum ampliorem efficit animantis molem. Quando au-
tem jam ita obduruerint oſſa, tàmque firmo nexu eorum par-
ticulæ cohærent, ut non permittant meatus ampliùs dilatari,
ceſſat animalis incrementum.

Maur. Hanc nôrunt Philoſophiam, qui ex catellis lucrum
quærunt: ut enim valdè exigui permaneant, ſtatim à die, quâ
naſcuntur, ſpinam dorſi, ac crura & pedes ſpiritu vini ſæpiùs
imbuunt: hinc enim fit, ut vertebræ, & crurum oſſicula ſuapte
narurâ initio humidiora ac molliora à ſpiritu vini exſiccata,
duritiem acquirant, neque ſint apta, ut à calore vitali exten-
dantur. Simili utebatur Methodo quidam in ſuam prolem,
nimis ingeniosè immitis, qui unguento ex adipibus Gliris, Veſ-
pertilionis, & Talpæ confecto, filiorum ſpinam dorſi, atque,
artuum juncturas ſtatim à nativitate ungere ſolitus erat, ne
facilè creſcerent, ſed inter Naturæ ludibria accenſerentur pu-
milionibus, *quos Natura brevi ſtatu peracto nodoſum ſemel in globum*
*ligavit*, ut Poëta ludebat. Hos autem neque diſtortos, neque
deformes Magnatibus offerebat, ex quorum liberalitate ſuis
rationibus conſulebat. Utrùm adipes illi oſſium incrementa
juxtà Naturæ leges debita impedirent exſiccando illa, an potiùs
eorum particulas firmiùs conglutinando, quemadmodum,
fractis oſſibus callum Natura inducit, aut etiam caloris motum
cohibendo, nihil temerè auſim affirmare. Certè oſſium firmi-
tatem non ex ſolâ ſiccitate oriri mihi perſuadet herbula, cujus
meminit Jacob. Bontius lib. 5. cap. 33. Medic. Indorum. Hæc
propè Malaccam, & in aliis Indiæ locis creſcit, fertque ſemen
inſtar hordei, ſed nigrius & hirſutius; vim autem tantam obti-
net oſſa firmandi ac roborandi, ut, ſi ejus ſucco dentes imbuan-
tur, ſilicem in pollinem redigere poſſint. Id quod majori den-
tium ſiccitati tribuendum non videtur, cum potiùs oſſa arida
fiant friabilia; quemadmodum vetulæ cuidam contigit ob æta-
tem, cujus oſſa adeò fragilia reddita ſunt, ut vix tactum ſuſti-
neret, quin ipſa membra leviſſimo impetu frangerentur: & de
viro ſexagenario Arthritide pituitosâ laborante teſtatur Hil-
danus cap. 2. obſerv. 66. tantam ſubiiſſe oſſium fragilitatem, ut
dum chirothecam in manum affectæ partis induere vellet leviſ-
ſimo conatu, brachii os, & poſtea quoquè os circa cubitum,
fractum fuerit. Ideò oſſium atque ipſius animalis incrementa
exiſtimarem non definienda eſſe ex ſiccitate, quam abſumptus

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer