Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

Diſſertatio Tertia. tus & ſales aliquos Natura ingeſſit, non tamen qui ſatis fuerint
ad abſolutam fœcunditatem, quam ex ſemine recipiunt, cujus
etiam afflatu ac virtute ſeparantur, & in utero conduntur, ubi
foventur, atque ſubinde à materno ſanguine incrementa ſuſci-
piunt tùm membranæ ipſæ, tùm qui indè formatur fœtus. Id
quod qua Methodo à Naturâ perficiatur, à præſentis diſputa-
tionis inſtituto alienum exiſtimo; cum ſatis habeamus à calidis
ipſius fœtus particulis materiam conformari, alimentumque,
diſtribui facto per arterias atque venas paſſim jam apud ſapien-
tes celebrato ſanguinis circuitu, ex quo ſingulis membris con-
gruentes particulæ deſumuntur, ut non ſolùm nutriantur, ſed
etiam novo additamento augeantur. Hoc unum quaſi præte-
riens obſervo, adeò accuratam eſſe naturam in ſubminiſtrando
alimento fœtui, ut ſi fortè Mulieris uterum gerentis tibia, aut
aliud os, frangatur, difficillimè callus formetur oſſis partes firmi-
ter jungens, niſi poſtquam enixa fuerit infantem; quia ſcilicet ad
gignendum callum neceſſariæ eſſent puriſſimæ ſanguinis parti-
culæ ad nutriendum fœtum tranſmiſſæ: quod enim uni datur,
cæteris ſubtrahitur. Ideò ſpecioſæ arbori, ſed minùs fœcundæ,
prodeſt luxuriantem aliquem præ cæteris ſterilem ramum præ-
cidere, ut ſuccus ad alios ramos avertatur utiliùs, & fructus
uberiores fiant. Quapropter ſi animam, quâ ſtirpes vigent, non
aliam ſtatuimus præter calidarum particularum unicuique,
ſpeciei convenientium complexionem, ex quâ oritur quicquid
ad vegetantis animæ facultates pertinet, æquè dicemus ſeu
pullum intrà ovum, ſeu fœtum in utero ſecundis membranis
incluſum, eatenus vivere, quatenus in ſuo cujuſque genere,
calidæ particulæ in arteriis ac venis ſanguini permiſtæ (nam
Levitici 17. 11. Anima carnis in ſanguine eſt) ſuos motus peragunt,
atque ſingula membra pervadentes craſſiorem materiam exte-
nuant ac dividunt, tenuiorem, quàm par ſit, craſſiori commi-
ſcent, adeò ut, ſi quid deperditum fuerit, reparetur, & ampli-
ficata ſpatia compleantur.

Grad. Si pullus aut fœtus in ovo aut in utero vivit ac viget
calidis hujuſmodi particulis animatus, quidni eâdem pariter
animâ vegetante vivat, ubi ex ovo aut ex utero prodiit? Simili
quippe ratione aſſumptum per os alimentum concoquitur ac
diſtribuitur, ut membra nutriantur, & augeſcant: ac proptereà
diffuſæ per univer ſum animantis corpus jam nati particulæ illæ
calidæ non ſolum ſuppeditatum à venis atque arteriis per ana-
ſtomoſes nutrimentum exquiſitiùs concoquunt, verùm etiam

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer