Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

Grad. Non pariunt ranæ Gyrinos, ſed hi ex putri limo ſponte
oriuntur: vera earum propagatio & ſoboles eſt ex ovo, quod
quidem perfectum (non imperfectum, ut plerique piſcium, qui
ova per ſe infœcunda edunt, ſed ex illis ea ſolùm ſœcunda eva-
dunt, quæ poſtmodum maſculo ſemine afflata fuerint) rana
emittit, ut notavit Ariſtoteles lib. 3. de Gen. Anim. cap. 3. Ut
quid enim ranis ova dediſſet Natura, ſi carnes parerent, non ova? Ex ovo autem Gyrinum non naſci, Plinius fateri tenetur, qui
reſolutas in limum poſt ſemeſtrem vitam ranas rurſus vernis
aquis renaſci ſcribit: niſi fortè putet relicta à ranis ova totam
hyemem in limo durare, ut Vere ineunte ex illis Gyrini exclu-
dantur.

Maur. Ranunculos poſt pluviam ſaltitantes ad Bufonum in
ſicco viventium genus pertinere vix poteſt in dubium revocari: ideò illos ad ranarum ſpeciem in aquis degentium ſpectare non
exiſtimo: Bufones autem non rarò defoſſis ſcrobibus inveni-
mus, Gyrinos verò non niſi in aquâ natare videmus, hiſque ad
natandi uſum Natura caudam conceſſit; quæ tamen non findi-
turin poſteriores pedes, ut Plinius putavit, ſed ad radicem caudæ
adnatos pedunculos duos cum cruribus obſervavi in Gyrinis
mediocribus, nam in minoribus nondum eruperant: in illis
autem cum non apparerent priores pedes, ſed ſolùm in cute
eſſet veſtigium loci, unde eſſent erupturi, cutem cultello diſcidi,
& manifeſtò vidi interiùs latere parvula brachia demum indè
eruptura. Ubi igitur & brachia & crura cum manibus & pedi-
bus efformata ſuerint, & apta ad natandi uſum, tunc nulla,
remanet caudę neceſſitas, ſed illâ abiectâ fit ex Gyrino Rana. Cum itaque Bufones intrà terram orti non indigeant caudâ ad
natandum, illâ carere in ſuo ortu probabile eſt, ſed crura cum
pedibus, & brachia cum manibus ſuccreſcere, quibus etiam
aliquando uti poſſint ad natandum. Quare mihi facilè perſuadeo
intrà pulverem latitantes Bufones parvulosex effuſis ovis ortos,
jamque ſatis adultos, ab incidentis pluviæ guttis craſſioribus,
altiùſque pulverem penetrantibus, excitari ad fugam, ideóque
ſaltitare. Sed his omiſſis illud certum videtur, quòd animan-
tia omnia aut vivipara ſunt, aut ovipara.

Dand. Recentiores Anatomici etiam in animalibus viviparis
diligentiſſimè viſcera ſcrutati deprehenderunt Ovarium, adeò
ut hoc differant ovipara à viviparis, quòd illa ovum egerunt,
hæc ovum in utero fovent, & fœtum excludunt, quem deinde
ſequuntur ſecundæ Membranæ, quibus in utero obvolvebatur

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer