Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

Diſſertatio Tertia. Philoſophos cum audierim, neque aliquid afferentes, quod pro-
babilitatem ſaperet, ſubdubitare cœpi, utrùm verè tunc illæ
gignantur, an verò ab humore cadentium guttarum excitatæ
prodirent ſaltitantes (hic quippe illis eſt motus) quemadmo-
dum in hortis videmus poſt pluviam æſtivam repentes cochleas
& limaces ex ſuis latebris prodiiſſe, quin cuiquam inciderit
ſuſpicio ex illâ pluviâ ortum habuiſſe. Non diſſimulabam
tamen cochlearum & ranarum hujuſmodi, diſparem condi-
tionem eſſe; cochleas enim alias majores, minores alias videmus,
non autem majores ranas hiſce minoribus permiſtas eſſe. Ra-
nunculos illos dudum natos ſuadebant, qui ſanctè affirmarent
inventasà ſe in eorum ventriculis diſſectis manſas & comminu-
tas herbarum particulas: quemadmodum & de beſtiolâ deci-
dente per tempeſtates & repentinos imbres leem dictâ in Norve-
giâ, de quâ Majolus colloq. 7. pag. 347. compertum est, ſtatim atque
deciderint, reperiri in viſceribus berbas crudas, nondum concoctas. De hac Hondius in Atlante Mercatoris pag. 81. ſcribit. Habet
quoque Norvegia peculiares quaſdam beſtiolas, accolæ lemmer
vocant, certam illius regionis peſtem: quadrupedes ſunt, ſoricis magni-
tudine, pelle variâ. Hſae; locuſtarum more omnia virentia depaſcuntur,
ſtato tempore moriuntur, tanto cumfætore, ut aër infectus varios incolis
morbos creet, vertiginem inprimis, & icterum ſive morbum regium. Sed aliis pernegantibus, anceps hærebam, quibuſnam fidem
adhiberem, quibus abrogarem. Quamvis enim non ſit res iſta
tàm denſo velamine obducta, ut curioſis oculis perſpici non
poſſit, imbre tamen quemquam, ex meis famulis ire juſſis, per-
fundi, ut ranunculos venaretur, non videbatur operæ pretium; contingere ſcilicet poterat, ut jejunos ranunculos afferret, & adhuc ambigerem, an vacuus ventriculus nuperrimè natos, an
verò nondum paſtos indicaret: pluviâ autem ceſſante ranun-
culos capere, ſcrupulum omnem eximere non valebat, cum
incertum relinqueretur, an illi ex iis eſſent, quos imber cadens
produxiſſet. Quapropter cum mihi perſuadere omninò nequi-
rem tàm mirabili celeritate animalis membra fortuitò confor-
mari ex pluvia & pulvere, quæ non niſi plurium dierum ſpatio
Natura effingit, mihi neceſſitatem impoſitam videbam exco-
gitandi rationem aliquam à probabilitate non diſiunctam, qua
explicaretur hujuſmodi ranunculorum ortus. Occurrebat
autem animo Cicada, de quâ Ariſtoteles ſcribit lib. 5. Hiſt. Anim. cap. 30. in hæc verba: Creſcit primò in terrâ vermiculus; deinde fit ex
eo quæ Tettigometra vocatur; postmodum circa Solſtitia noctu exeunt,

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer