Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

De Calore Viventium. pedibus, atque alis, plumas poſtremò edunt: demum anſeribus
magnitudine æquales, cum ad juſtam pervenerint molem,
Cœlum petunt reliquarum avium more. Hoc autem, tem-
poris ſpatio, & quidem fortaſſe non modico, perficitur. Id quod
dicendum de aviculis, quas commemorat Atlas Sinicus pag. 163. Hoeiniao lacus ad urbis (Vuting) Barrbolybicum quinque ſtadiorum
eſt, undique arboribus pulchrè ſeptus, vocatur Reddens aves, quia
folia, quæ in eum incidunt, non omnia, ſed certæ arboris, in nigras
mutantur aviculas, tantâ cum admiratione ac ſtupore accolarum, ut
ſpiritus eſſe credant. Scio non deeſſe, qui putent nos fidem com-
mentitiis rebus adiungere, ſi hæc à Scriptoribus tanquam vera
recipiamus; quaſi verò res eſſet inſueta vermes ex putreſcen-
tibus lignis aut foliis oriri: vermes autem mutatâ formâ in aves
tranſire ipſi ſe docebunt, ſi Malpighii accuratam diligentiam
imitari voluerint in ovis obſervandis, quæ Gallina incubans
fovet, videbunt enim ex vermiculo efformari pullum, qui
demum in ſatis magnum Gallum evadit alis & plumis inſtru-
ctum ad volandum: præterquamquod bombyces, & omne
erucarum genus, nonne in papiliones mutantur nullam referen-
tes ſimilitudinem vermis, à quo ortum duxere? Verùm iſtam
Metamorphoſim plures non ſolùm horas, ſed etiam dies requi-
rere videmus. At quando, calidâ æſtate, decumanis guttis ſe
nubes exonerat in pulverem, & illico ſaltitantes ranunculi appa-
rent, nullus videtur eſſe fermentationi locus; ſiquidem mem-
brorum conformatio, longè operoſior quàm vermium, mo-
mento expediri non poſſe videtur, etiamſi cum pluviâ in ter-
ram decidiſſe ranarum ſpiritus comminiſci placeat. Plus habe-
ret difficultatis id, quod Ælianus lib. 2. cap. 56. ſcribit: In The-
baide, inquit, cùm grandine pluit, mures in terrâ apparere audio, qui
partim etiam num cœnum limoſum, partim jam caro exiſtunt. Mures
ibi apparere facilè admiſerim, cum circa Thebas Ægyptias, ut
loquitur S. Baſilius in Hexaem. hom. 9. ubi in æſtibus largè pluerit,
ſtatim arvalibus muribus regio compleatur. Sed illos tunc oriri, immò
partim cœnum, partim carnem exiſtere, bonâ eorum pace, qui
Æliano narrarunt, non admitto; cum potuerit fabulæ locum
facere, quod muſculus aliquis cœno obductus aliquando prodie-
rit ex limo, cum aqua pluvia agri cavernulas implens coëgerit
hoſpitantes mures exire: nam & pueri gryllorum venatores
aquam iniiciunt, ut eos prodire cogant. Ideò non videtur facilis
horum murium cum ranarum ortu comparatio.

Grad. De hujuſmodi ranis ſæpiuſculè altercantes inter ſe

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer