Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

De Calore Viventium. ſibris, ſed oporteret complexionem eandem ſeparatam perma-
nere, quemadmodum humanæ animæ ab omni materiæ con-
cretione ſejunctæ concedunt, quicunque ſe à brutis animantibus
diſcriminatos volunt. Atqui complexio illa juxta Naturæ leges
diſſolvitur, & in auras abit: quamvis autem ex hujuſmodi ſolutis
particulis aliquæ tranſirent in alterius plantæ alimentum,
non propterea dicenda eſſet facta Metempſychoſis, quia animę
ratio conſiſtit non in ſingulis particulis, ſed in earum permi-
ſtarum temperatione. Hippocrates lib. 1. de vict. rat. text. 61. ait,
Si quis autem animam animæ commiſceri minimè ſibi perſuadet, is
ratione caret: id quod in plantis vix à quoquam negari poſſe
videtur: Nonne in ſurculorum inſitione videtur facta anima-
rum permiſtio, quando truncus & ſurculus ad diverſam ſpeciem
ſpectant? quę enim ex inſitione crevit arbor, non eam tantum-
modò animę particulam habet, quę erat in ſurculo; nam ſępè
qui gignitur fructus, compoſitam ex pluribus naturam oſtentat
figurâ, colore, ſapore. Certè apud Ariſtotelem lib. de Mundo
cap. 3. Spiritus appellatur ſubſtantia animata & genitalis in ſtirpibus
atque in animantibus exiſtens, perque omnia pertinens. Quicquid
autem de hujuſcemodi ſpiritu citrà abſurdum quis affirmave-
rit, utique de ipsâ plantę animâ dici poterit; quippe quę non
omninò ſimplex quædam Natura conſtituitur, ſed plures com-
plicatas particulas calidas ſecundùm proprium genus ſuos motus
invicem temperantes complectitur ſub unicâ animæ notione. Ariſtoteles lib. 2. de animâ text. 40. ait, Videtur autem quibuſdam
ignis natura, ſimpliciter cauſa nutritionis, & augmentationis eſſe; etenim ipſe videtur ſolus corporum aut elementorum ali, & augmentari; unde & in plantis & in animalibus putabit utique quis bunc eſſe id,
quod operatur. Addit ſtatim Philoſophus. Hic autem, ſcilicet
ignis, concauſa quidem quodammodo eſt, non tamen ſimpliciter cauſa,
ſed magis anima; ignis enim augmentum in infinitum abit, quouſque
fuerit combuſtibile; natura autem conſtantium omnium terminus eſt,
& ratio magnitudinis, & augmenti: hæc autem animæ ſunt, ſed non
ignis, & rationis magis, quàm materiæ. Ex quibus Philoſophi verbis
conſtat, illum quidem ignem, qui comburendi facultate prędi-
tus eſt, concauſam eſſe nutritionis, & augmentationis, ſed non
ſimpliciter cauſam; perinde ac ſi diceret particulas ſulphureas,
ſingulatim acceptas, eſſe ſolùm concauſam, ſed quia ab aliis
admiſtis temperantur, ſimpliciter cauſam eſſe ipſam particula-
rum calidarum diverſi generis complexionem, in qua conſiſtit
ratio an me, cum ſingulæ pertineant magis ad materiam: quem-

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer