Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

Maur. Si licet in mentes veſtras oculos inferre, ac penitùs intro-
ſpicere, nullus dubito, quin intelligatis ſtirpium animas ob idip-
ſum incrementa ſumere, quia tum à circunfluo aëre per poros
immiſſi ſpiritus atque ſales volatiles, tum à ſubiecto ſolo per
radicem attractæ calidæ particulæ primævis illis per fiſtulas ac
fibras in orbem recurrentibus uniuntur, ſimilique temperatione
permiſtæ efficiunt, ut anima augeſcat ſimul cum plantâ. Qua-
propter non eſt putandum frondes ornamento tantùm eſſe
arbori, quinimmò plurimum juvant ejuſdem incrementum, in
eas ſcilicet faciliùs ſe inſinuant ex aëre ſpiritus ac ſales volatiles,
atque ab humore, quo illæ refertæ ſunt, comprehenduntur, adeò
ut dum per ipſarum frondium fiſtulas & fibras circuitus perfici-
tur caloris vitalis, hic ſecum deferat novum hoc additamentum,
quo fermente ſcens reliquas particulas ex tellure aſſumptas tem-
peret in homogeneam complexionem. Simili ratione, in florum
foliolis excoquitur ſuccus à ramo ſuppeditatus, atque ſale vola-
tili, ſpiritibuſque ex aëre imbutus in calyculum refluus initia
ponit conſequentis fructus, marceſcente flore: quod ſi nebula
florem adurat, ſpes fructuum perit.

Dand. His quidem adſtipulatores accedent, quicunque cum
Cicerone lib. 2. de Nat. Deor. affirmant ſic rem ſe habere, ut om-
nia quæ alantur, & quæ creſcant, contineant in ſe vim caloris, ſine
quâ neque ali poſſent, neque creſcere. Nam omne, quod eſt calidum
& igneum, cietur, & agitur motu ſuo; quod autem alitur, & creſcit,
motu quodam utitur certo, & æquabili. Qui quandiu remanet in
nobis, tandiu ſenſus & vita remanet; refrigerato autem & extincto
calore, occidimus ipſi, & extinguimur. .. Omne igitur quod vivit, ſive
animal, ſive terrâ editum, id vivit propter incluſum in eo calorem: ex
quo intelligi debet eam caloris naturam vim babere in ſe vitalem per
omnem Mundum pertinentem. immò calidum illud atque igneum ita
in omni fuſum eſſe naturâ, ut in eo inſit procreandi vis, & cauſa
gignendi, à quo & animantia omnia, & ea, quorum (tirpes terrâ conti-
nentur, & naſcineceſſe ſit, & augeſcere. Sed non pauci repugnabunt
timentes, ne plantarum animam ſeparabilem fateri cogantur; id quod ad humanæ mentis præſtantiam unicè pertinere videtur. Quid enim prohibet, ne aliquando vitalis ille calor erumpat, ac
ſeparetur à plantâ? aut etiam per quandam metempſychoſim
alteri plantæ vitam tribuat?

Grad. Ut ſeparabilis dici poſſet plantæ anima, quam in cali-
darum particularum certâ complexione juxta ſuum genus
conſtituimus, non ſatis eſt, ſi illæ erumpant ex Fiſtulis atque

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer