Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

De Calore Viventium. quænam avicula in exiguâ marmoris rimâ dimiſerit ex ore
fici granulum, ut indè caprificus enaſceretur. Quàm multæ
ſunt plantæ, quas terra ſponte ſuâ profert? Nec tamen credi-
bile eſt omnes ex decerpto à ſimili plantâ ſemine procreatas,
præſertim quando poſt pluviam aliquam, paucis diebus elapſis,
confertus herbarum varietate ager apparet. Nemo dubitat,
intrà telluris viſcera, metallorum, omniſque generis foſſilium
varietate venas ditari, ſi vapor ſalibus fœtus aut ſpiritibus inci-
derit in concipientem comprehendentemque naturam, atque
ita permiſceantur particulæ, ut demum metalli ſpecies effin-
gatur: Quid ni pariter fieri poſſit, ut vapor aut ex nube delap-
ſus, aut ex interioribus terræ viſceribus aſcendens, imbutus
ſalibus, atque ſpiritibus, & ſulphure, nanciſcatur materiam
idoneam, ex quâ convenienter fermenteſcente fiat complexio
ſimilis illi, quæ ſemini in plantâ tribueretur?

Grad. Equidem nihil hìc extra modum Naturalis Philoſo-
phiæ abſonum & abſurdum video: facilè enim concipio in
terræ ſinu maſſulam fieri ex humore & particulis ad ſtirpis
alicujus ſpeciem pertinentibus, primùm confusè & permixtè
diſperſis ruditer coagmentatam, poſt diſcretè & electè leni fer-
mentatione ſenſim digeſtas potiſſimas particulasita convenire,
séque invicem complecti, ut, virtute pręſertim ſpirituum, con-
formationem acquirant minimè diſcrepantem ab eâ, quam
ſimiles particulę in plantę ſemine obtinerent. His conſequens
eſt, ut illę ſtatim ſuis ſe ciere motibus incipiant, radicem agere,
germinare, deſumpto primùm alimento ex circumſtante ejuſ-
dem maſſulę materiâ ſibi cognatâ, deinde etiam ex eâ, quam
aut inferiores telluris partes radicibus ſubminiſtrant, aut per
circumfuſum aërem delatus vapor imbutus ſale volatili atque
ſpiritibus. Maſſulæ hujuſmodi, quam dixi, mollis atque flexilis
vicem ſubeunt matura ſeminum grana, quę planta profert; continent enim particulam vim ſeminis habentem incluſam
pericarpio, quod poſtea terreno humore emollitum (oportuit
ſiquidem grana areſcere, tum ut transferri poſſent, tum ut ad
aliquam temporis diuturnitatem ſervarentur) explicatur in
duo folia craſſiuſcula: ex his autem ſuccus, etiam ope tepentis
aëris exquiſitiùs concoctus, in tenerum ſtirpis caulem adductus
incrementi materiam tantiſper ſuppeditat, dum propagatis,
altiùſque actis radicum fibris uberius alimentum ex terrâ hau-
riri queat: porrò ſucco foliorum hujuſmodi abſumpto, illa
tabeſcunt, cauliſqué frondeſcens ſuis ornatur frondibus.

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer