Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

Diſſertatio Tertia. notio, ut id, quo planta vivit, interpretemur: animæ autem,
quam Vegetativam appellant, tres agnoſcimus facultates, qui-
bus nimirum planta alitur, augeſcit, & illud parat, quo nova
ſtirps gignatur: neque naturam aliam præter eam, quæ hujuſ-
modi facultatum muneribus perfungatur, addi oportet, ut
planta vigere dicatur. Atqui ſuccum, quem tellus ſuppeditat,
concoqui, diſpenſari, acdiſponi virtute particularum, quas cali-
das diximus per fiſtularum atque fibrarum ductus perpetuo
circuitu commeantes, ita videmur paulò ante explicuiſſe, ut & abſumptas, vi potiſſimùm externi caloris, particulas reparari,
& novo additamento caudicem ac ramos augeri, & ad ſimilis
naturæ procreationem tenuiſſimum ſuccum vim ſeminis ha-
bentem, ſive intrà pericarpium, ſive in gemmâ, ſeparari, ſuiſ-
que locis collocari, intelligamus. Animæ igitur notionem ſi
tribuamus naturæ, quæ efficiendi habet facultatem, animæ,
hoc eſt principio vitali, conſentaneam, quid incredibile aut
abſurdum dixerimus? modò nihil hic præjudicati afferamus,
& Phyſicis rationibus inſiſtere decretum ſit. Idcirco ſtirpium
animam, calidarum particularum complexionem ſingulis ſpe-
ciebus congruentem, & ad ſuos motus perficiendos idoneam,
ſtatuendam duco: adeò ut ſi complexio illa pereat, ſivè eva-
neſcente ſpiritu aut ſale volatili, ſivè præter modum ingeſto
ſulphure, ſivè immiſſis particulis motum calidarum impedien-
tibus, tabeſcat planta, atque moriatur. Ex quo facilè cogno-
ſcitur, cur plantis noceat nimia ſtercoratio, ſalis aut calcis vivæ
copia radicibus appoſita, argenti vivi in terebratum caudìcem
infuſio, atque plura hujuſcemodi. Hinc etiam explicatur quâ
ratione contingat, ut aliquando ex ſemine aliena planta progi-
gnatur, mutatâ videlicet, ſivè quid additum, ſive detractum
fuerit, particularum illarum ſeminis animam conſtituentium
complexione. Sic apud Varronem lib. 1. cap. 11. Ex ſemine braſſicæ
vetere ſato naſci ajunt rapam, & contra ex raporum braſſicam. Et
apud Palladium, Rapa mutatur in napos, in alio ſolo per biennium
ſata; alio verò napus tranſit in rapam. Sic triticum, hordeumque
nimiâ loci uligine corruptum, jugibuſque pluviis dilutum,
vitium capit, & tranſit in lolium, & viciſſim aliquando ex lolio
oritur triticum. Quod ſi præter hanc calidarum particularum
complexionem, aliam adhuc animam ingerere quis voluerit,
explicet quænam cauſa, & quâ methodo, novam animam
efficiat.

Dand. Si hæc ita ſe habent, non erit magnoperè curandum,

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer