Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

Diſſertatio Tertia. muntur. Scio vim extrahendi tela atque ſpicula è corporibus
tribui cancro fluviatili trito, ſi illis ſuperponatur, aut etiam
lacertę parietarię capiti, aut ranę ſectę: ſed hęc non attrahunt
telum, ſolùm juvant, ut minùs arctè cohęrens cum carne faci-
liùs educi valeat, aut expellatur ab ipsâ carne ſenſim coale-
ſcente. Cęterùm non video, cur vis attrahendi (quocunque
tandem modo illa operetur) opportunas particulas plantę dene-
getur, quę conſpicitur in Magnete ferrum attrahente, in Ada-
mante, electro, ſeu Succino, Gagate, Lapide Obſidiano Plinii,
Sardo, ſi attritu incaleſcant, paleas, in Pantarbe lapide, ut Phi-
loſtratus & Tzezes prodiderunt, atque Æliano teſte in oſſibus
accipitris, aurum attrahentibus. Apud eundem Mizaldum
cent. 2. num. 29. *Oſtrea viva peſtiferos bubones loco transferunt, & *
*virus omne ad ſe trahunt: ſunt autem agglutinanda brachio, quà*
*axillaris decurrit, ſi quidem bubo in alis eſt; ſi verò inguen obſidetur,*
*line amentis femoris, qnæ vena cruris deſcribit. * Et num. 65. *Coluber*
*fluviatilis funiculo à caudâ præligatus & ſuſpenſus, ſubiecto vaſe*
*aquâ pleno, in quod debiſcat, aliquot poſt horis aut diebus, ore lapi-*
*dem eructat, qui exceptus vaſe, quod ſubiacet, tot am aquam ebibit: *
*alligatus bydropicorum ventri eos liberat. * Hęc ille. Eſt igitur ra-
tioni conſentaneum plantarum radices ex proximâ tellure,
atque vapore recurrente, educere particulas ſibi opportunas,
eaſque cum cęteris permiſtas ſibi unire. Hippocrates 1. de Nat. hum. tex. 31. ait, *Quæ plantantur, & ſeruntur, ubi in terram*
*perveniunt, unumquodque attrahit, quod ſuæ naturæ conve-*
*niens ineſt terræ: Ineſt autem & acutum, & amarum, & dulce,*
*& ſalſum. * Hinc peritiores agricolæ monent, communiter non
eſſe novellę arbuſculę radices defodiendas in eâdem ſcrobe,
unde evulſa fuerit antiqua arbor ejuſdem generis (maximè ſi
quid ſuperſit antiquę radicis) minùs enim feliciter creſceret,
cui tellus parcè ſubminiſtraret alimentum; nimirum ab antiquâ
arbore fuit copiosè abſumptum. Contra verò plantis oppoſitum
ſuccum expoſcentibus benè convenit, etiamſi proximę ſint,
quippe quę defęcatius alimentum ſingulę recipiunt: neque enim
ſemper planta una utiles ſibi particulas affumit, quin & alias
aliquas inutiles, ſibique parum opportunas, utilibus permiſtas
recipiat. Rem declarat Plinii narratio lib. 18. cap. 22. Civitas
Affricę, ait, in mediis arenis, petentibus Syrtes, Leptimque
Magnam, vocatur Tacape, felici ſuper omne miraculum riguo
ſolo: terniſque ferè mil. paſſ. in omnem partem fons abundat,
largus quidem, ſed certis horarum ſpatiis diſpenſatus inter De Calore Viventium. incolas. *Palmæ ibi prægrandi ſubditur olea, huic ficus, fico Punica,*
*illi vitis: ſub vite ſeritur frumentum, mox legumen, deinde olus: *
*omnia eodem anno, omniaque alienâ umbrâ aluntur. Super omnia eſt*
*biferam vitem bis anno vindemiare. Et niſi multiplici partu exinania-*
*tur ubertas, pereunt luxuriâ ſinguli fructus. * Corrumpuntur ſcili-
cet tum à nimio, tum ab extraneo ſucco, quem ab aliâ plantâ
abſumi oportuiſſet. Hęc eadem, quę radici, ſurculo inſito,
ſervatâ analogiâ, contingunt: hic enim ex particulis à trunco
ſubminiſtratis aſſumit eas, quas congruentiùs ſuis permiſceat; ideò rejectis ſalibus, aut retusâ eorum efficacitate, qui in ſyl-
veſtri malo, aut pyro, ſubauſteros fructus edidiſſent, mitiora
poma profert, ſi quidem ſurculus cum trunco ſecundùm idem
plantę genus conveniat: ſin autem ad unam ſpeciem ſurculus,
ad aliam truncus pertineat, qui prodit fructus, miſto ſapore
gaudet, & partium conformationem inter illa extrema mediam
acquirit; ut videmus ſi malo Perſicæ Armeniaca inſeratur, aut
Perſica Nuci, aut Ceraſus pruno, aut prunus corno: diverſis
quippe ſpiritibus ſuos motus invicem temperantibus, tertia
quędam particularum coagmentatio exurgit. Ex Viro fide
digno haud ita pridem audivi, hominem ſatis curioſum ex vite
nuci proximâ palmitem trajeciſſe per Nucis truncum perfora-
tum: poſtquam verò palmes cum nuce coaluit, abſcidit à vite,
ut jam ex ſola nuce ſuccum hauriret: racemos protulit, & expreſ-
ſusex uvis ſuccus admoto igne ardebat, perinde ferè atque ſpiri-
tus vini: id quod utique tribuendum oleoſo nucis ſucco intra
palmitem admiſſo, & in racemos conformato à vitis ſpiritibus. Nec aliter, ut ſcribit Plutarchus lib. de audiendis Poëtis, ſub
initium, *Mandragora juxta vites naſcens, ſuamque in vinum vina*
*diffundens, efficit, ut ſuaviùs dormiant, qui id biberunt: * ex ſucco
ſcilicet, quo alitur Mandragora, aliquid hypnoticum in vitis
radices ſe inſinuat. Si enim qui extrinſecùs accidunt halitus,
valent fructus ipſos corrumpere, multo faciliùs qui in terrę ſinu
vagantur, poſſunt ſe in radices inſinuare. Illud autem ex Colu-
mellę pręceptis conſtat lib. 12. cap. 44. *Illud in totum*, inquit,
*maximè præcipimus, ne in eodem loco mala, & uvæ componantur, néve*
*in vicino, unde odor malorum poſſit ad eas pervenire; nam bujuſcemodi*
*halitu celeriter acina corrumpuntur: * & cap. 46. loquens de pomis
in arcâ fagineâ conſervandis ait, *It a obſervandum eſt, ut unum-*
*quodque genus ſeparatim propriis arculis reponatur; nam cum unâ*
*clauſa ſunt diverſa genera, inter ſe diſcordant, & celeriùs vitiantur: *
recitato autem modo, quo componi, & in arculâ claudi debent, Diſſertatio Tertia. concludit dicens, *Hæc tamen poma, non matura, ſed acerbiſſima*
*legi debent. * Ex quo conſtat dum matureſcunt, atque ſpiritus
commoventur, extrudere particulas minùs aptas; quę ſe inſi-
nuantes in reliquorum pomorum meatus, eorum particulas ad
diſſolutionem ſolicitant, ideóque corrumpuntur. Hoc accidere
poteſt etiam radicibus, ut in eas irrumpant alienæ particulæ.

Maur. Silvam ingredimur, in quâ plurimam ad philoſophan-
dum materiem inveniemus, ſi de plantarum naturâ diſputare
voluerimus. At nos tantummodo caloris opus perſequimur, cui
plantarum ortus & incrementa tribuenda ſunt. Ita autem
calidas particulas per fiſtularum atque fibrarum ductus excur-
rere cenſendum eſt, ut etiam non paucæ per anaſtomoſes ſe
inſinuent in proximas veſiculas, tùm ad incluſum humorem
concoquendum, tum ad veſiculas ipſas in novarum fibrarum aut
fiſtularum naturam efformandas; ſic enim novo lignearum
fibrarum circa priores additamento pingueſcit arbor, initio facto
ab infimâ trunci parte, ubi ſcilicet calor fiſtulas validiùs inflans
faciliùs erumpit per anaſtomoſes, atqué etiam per minima cir-
cumſtantium fibrarum intervalla diſcurrit.

Grad. Itaque ſi omnia attentè circumſpiciamus, ſtirpium
vitam ex calore ingenito pendere deprehendimus: nam ſi tem-
peſtas frigida ita plantam aggrediatur, ut in poros immiſſi ſpi-
ritus frigidi particulas conſtringant, atque ex teneris ramuſculis
exprimant influentes calidas particulas, illi tabeſcunt, & exſic-
cantur: immò aliquando adeò acutum gelu obſidet annoſas
quercus, ut ſulphureæ nitroſæque particulæ coëuntes indignen-
tur anguſtias, & ſubitam raritatem aſſumentes cum ingenti
fragore truncum diſrumpant; vites autem omnino enectæ
pereant, niſi ſuperiniecta humus gelidi aëris complexum
prohibeat.

Maur. Verùm cum brumali frigore ſpoliatæ frondibus arbo-
res ſqualleant, nec ab aridis atque emortuis conſpicuâ diſſimi-
litudine diſtare videantur, nonne ſatis valido argumento, immò
certâ animæ notâ, uti poſſumus, ſi ineunte vere gemmas turge-
ſcere, tum folia erumpere, deinde etiam ramuſculos produci
videamus?

Grad. Ita planè: neque potui non ſubiraſci inepto colono,
qui, cùm vites aliquas non ſimul cum cæteris germinare aſpi-
ceret, emortuas interpretatus præproperâ ſecuri abſcidit: ſed
cum ſarmenta in hypogæo condidiſſet, demum pluribus oculis
præter ſpem egerminâſſe videns intellexit vitæ principio non

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer