Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

De Calore Viventium. gendi, aut attrahendi particulas quaſdam, aliaſque relinquendi,
aut etiam reiiciendi; dum enim particulas diverſi generis ruditer
permiſtas coagitant, cum aliquibus complicantur, eóque motu
minimè congruas extrudunt, quoad ejus fieri poſſit. Quemad-
modum autem notiſſimo experimento compertum eſt Scor-
pium contritum appoſitum vulneri, quod inflixit, retrahere
infuſum venenum, & omnium ferè ſerpentum capita contuſa
ac vulneri impoſita venenum ſuum reſorbere, ut legere eſt in
Naturali Hiſtoriâ Braſiliæ: ita probabilitate non prorſus carere
exiſtimanda ſunt, que ex Hollerio affert Mizaldus Memorab. cent. 2. num. 5. nimirum cochlearum & limacum carnes tritas
hydropicorum ventri impoſitas exugere aquam intercutem,
nec priùs amovendas, quàm aut totus humor exſudaverit, aut
ſponte ſuâ decidant: & addit num. 17. Cochlearum carnes frixas
aut aſſatas hydropicos mirandum in modum juvare, ſi iis ſæpiùs
veſcantur. Cum autem cent. 1. num. 87. ex Levino Lemnio ſcrip-
ſiſſet, *Inter ea, quæ calorem nativum augent, & excitant, ac dolores*
*quorumcunque membrorum demulcent, primum locum habent catelli,*
*non omnes quidem, ſed ii præcipuè, quibus pilus eſt concolor. Sic in chi-*
*ragrâ, podagrâ, & omni artbritide, nihil præſentius ad conſopiendos*
*cruciatus quamlibet effrænatos, ſi parti affectæ adhibeantur: * Deinde
centur. 2. num. 24. ex eodem Lemnio addit, *Videmus catellos ple-*
*roſque arthriticorum membris, dum dolores ſæviunt, admotos fractis*
*enervatiſque eſſe articulis, & ægrè pedibus inſiſtere, maximâ doloris*
*parte in eos translatâ. * Iteratis experimentis compertum eſt,
Tincam diviſam, à ſummo capite ad caudam, (quaſi in ſartagine
eſſet aſſanda) regioni hepatis applicatam mederi Ictericis: tota
enim imbuitur flavo colore, & tàm amaram bilem combibit,
ut neque canes, neque feles velint illam attingere, ut comedant. Contra verò apud eundem centur. 1. num. 57. ex Portâ, *Vitis lau-*
*rum non amat, quia ejus odore deterior redditur: quamobrem cum*
*germen vitis ad laurum acceſſerit, retrograditur inimicum fugiens*
*odorem. Siclappa lenti adverſatur, & cicer herbas omnes enecat, vici-*
*náque omnia ſtrangulat Cytiſus. * Similiter Pſeudonardus, qui eſt
noſtra lavendula, propinquis herbis ſuo calore noxam affert,
perinde ac raphanus ob acrimoniam. Origanum, ruta, & cycla-
minus braſſicæ nocent ſuâ facultate exſiccante. Nimirum
inter vicinas ſtirpes intercedit particularum ex ſingulis effluen-
tium communicatio quedam, atque commercium, aliquando
quidem cum utilitate, aliquando cum detrimento; alique enim
externâ vi ingeruntur, aliquę oblatę recipiuntur, & intus affu-

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer