Diſſertatio Tertia.
abſcindantur: quia videlicet pravi illi ſales in ipſum truncum
deferuntur à particulis iterum ad caput redeuntibus; quemad-
modum in animali venenum aut propinatum aut ex morſu in
venas infuſum, ſanguini commiſtum ad Cor defertur, & tunc
aut mortem efficit, aut dira ſymptomata.
Dand. Aliquid igitur in plantis ſuſpicaris, quod animalium
Cordi quâdam analogiâ reſpondeat?
Maur. Vix, fateor, mihi relinquitur dubitandi locus, ſi ſemen
ipſum conſidero, quod terra (cum Cicerone loquar lib. De Sene-
ctute) *gremio mollito ac ſubacto excepit, deinde tepefactum vapore*
*& complexu ſuo diffundit, & elicit herbeſcentem ex eo viriditatem,*
*quæ nixa fibris stirpium ſenſim adoleſcit. * In ſemine Naturam po-
ſuiſſe rudimentum, & quaſi ideam plantæ, ſatis manifeſtè indi-
cant nuclei pinei, quos aquâ, ſimiliúe liquore, emollitos ſi quis
diffindat in longitudinem, videbit ſurculum pineum cum foliis
arbori illi convenientibus, quaſi in thecâ fuiſſe concluſum. Similem ramuſculum folioſum in ſemine raporum, in nucleis
ceraſorum, prunorum, glandium, olearum, dactylorum, alio-
rumve ſimilium à ſe obſervatum teſtantur aliqui, quibus fidem
abrogare nefas duxerim. Et licèt in reliquis ſeminibus non ita
facilè deprehendi poſſit veſtigium & conformatio plantæ, ſæpè
enim ex minutiſſimis ſeminibus ingentes truncos ramóſque
terra procreat; proclive tamen eſt opinari in illis quoque com-
plicatas ſervari particulas, quæ ſenſim evoluantur & explicen-
tur, atque ſuæ plantæ ſpeciem referant. Porrò vis ipſa ſeminis
non eſt per univerſum granum diffuſa, ſed in particulâ pere-
xiguâ deliteſcit, quam ambit & munit pericarpium: hoc autem
in plantulæ ortu communiter in duo folia expanditur, ſed deci-
dua; tabeſcunt enim erumpentibus, séque explicantibus foliis
ſtabilibus, ac plantæ propriis. Particulam illam vim ſeminis
continentem erodunt formicæ, ne granum in ſubterraneo myr-
mecio germinet. Ino autem Athamantis Thebanorum Regis
uxor, ut in Phrixum privignum odium novercale exerceret,
toſta frumenti & leguminum ſemina omnia agricolis tradidit,
ne naſcerentur, vatibuſque per largitionem perſuaſit, ut Atha-
manti nunciarent, ideò ſemina non germinare, quia opus eſſet
unum ex Nepheles filiis Diis immolari. Fama eſt pariter à
Turcis ad nos deferri granum Caffè, ſeu potiùs Cahvè, non niſi
toſtum, ut noſtris agris commiſſum nequeat propagari. Calor
ſcilicet igneus pervadens ſemina extrudit indè ſpiritum, qui
vim in ſe habet vitalem; qui pariter ſenſim evaneſcit, quando