Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

Diſſertatio Tertia. Braſiliâ, quia interiores terræ partes frigidæ ſunt, parum depri-
muntur infrà ſuperficiem etiam ingentium arborum radices; quæ tamen ad plantæ firmitatem latè expanduntur. Audivi
non ſemel agricolas conquerentes de terræ, quam colebant, fri-
giditate, cui non niſi frequenti ſtercoratione ſubveniretur: ſic
vineam inſtituentes pugillum ſtercoris columbini ſcrobibus
iniiciunt, in quibus malleoli conduntur. Ex quibus liquet non
aëris extrinſecùs urgentis, ſed interioris caloris munuseſſe plan-
tis alimenta parare, atque apponere. Hunc autem ſuccum,
quo planta alatur, minimè viſcidum ac tenacem eſſe oportet,
ut facilè in meatuum anguſtias ſe inſinuet; ſicut & nutriendo
animali Natura cibum extenuat in ventriculo, & excoquit: diſcrimen quippe intercedit inter famis moleſtiam, & nutri-
menti neceſſitatem: licèt enim, ut aſſerenti Avicennæ credi-
mus, potuerit quis peregrè profecturus libram unam olei viola-
cei cum adipe miſti bibere, & decem dierum inediam abſque
ullâ fame tolerare (id quod oleum amygdalinum, & vaccinum
adipem præſtare poſſe tradit, ut refert Mizaldus cent. 2. num. 55.) non propterea facta eſt melior nutritio, ſed tantùm materia,
illa pinguis lentè in ventriculo excocta cibi neceſſitatem prohi-
buit, cum fames communiter ex ventriculi inanitate oriatur.

Grad. In lignis, quæ comburimus, ſulphur ineſſe humori
commiſtum atque ſpiritibus, indicat flamma; Salem pariter
atque terram produnt cineres reliqui, ex quibus lixivium para-
tur. Certè Vitruvius propter ingenitum lignis calorem præci-
pit lib. 4. cap. 7. *Trabes it a ſint compactæ ſubſcudibus & ſecuriclis,*
*ut compactura duorum digitorum habeat laxationem; cum enim inter*
*ſe tangunt, ut non ſpiramentum & perflatum venti recipiant, concale-*
*faciuntur, & celeriter, putreſcunt. * Cumigitur ligneas fibras ex his
componi atque conſtrui manifeſtum videatur, non longè recedi-
mus à probabilitate, ſi opinemur Veſiculas quidem potiſſimùm
humore, in quo diſſolutę ſint ſalinę particulę atquę terreę, ple-
nas eſſe, Fiſtulas verò illas, Fibrarum faſciculis interiectas, ſpi-
ritibus, Sulphure, ac Sale volatili, maximè nitroſo turgeſcere. Has particulas naturâ calidas, nullóque terræ, ſalis fixi, & aquæ
vinculo adhuc coërcitas, agitari neceſſe eſt, amplioremq; locum
quærentes Fiſtulæ ipſius membranam inflare; cui ſpiralem
illam tęniam Natura circumduxit, tùm ne rumpatur, tùm ut
ſupramodum intenta validiùs ſerecipiat, ac reſtituat. Propterea
hujuſmodi Fiſtulam in plures ſinus ideò diſtinctam exiſtimo,
ut particulæ calidæ non uno impetu quaſi per æquabilem tubum

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer