Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

De Calore Viventium. atque ab admiſtis calidis particulis fermenteſcentem extenuari
probabile eſt, ut per anaſtomoſes ſe in fibras inſinuare valeat.

Dand. At, quâ ratione humor iſte ex tellure ſe inferat, ac
ſuccedat in Veſiculas, hoc illud eſt, quod non parum negotii
faceſſit iis, qui (cum humor ſuapte naturâ gravis ſponte non
aſcendat, neque facultatem attrahendi, aut exſugendi plantis
concedant, ſed omnem hujuſmodi motum impulſione perfici
autument) aëri gravitatem neceſſariòtribuendam exiſtimant,
ut infimus aër ab incumbente ſuperiori aëre gravi compreſſus,
vim ſuam elaſticam exercens, per terræ meatus urgeat incluſum
vaporem, atque in plantæ poros contrudat, ſurſumque impellat. Verùm quid opus eſt hactenus aëri gravitatem adſcribere, ut
compreſſus valeat humorem in plantarum radices ingerere? Quantâvis levitate præditum univerſum aërem ponamus, ad
hoc ut munere iſto illum fungi concedamus, ſatis fuerit, ſi hic
infimus quocunque impellente urgeatur adversùs aſperam terræ
ſuperficiem; utique enim comprimitur, séque virtute elaſticâ
explicans, cum nequeat impellentem repellere, aërem proxi-
mum terræ rimulas occupantem, atque adeò etiam incluſum
vaporem, poterit plantarum radicibus admovere. Ecquando
autem vel in ſumma tranquillitate quieſcit planè immotus aër? Certè illum nunquam non agitari oſtendunt pulviſculi, in quos
admiſſus per foramen in conclave cœteroqui obſcurum Solis
radius incidit. Sed quid illud eſt, quod ſeminis terræ gremio
commiſſi poros aperit, ut humorem recipiat? An aërii cuneoli? Hoc eſſe munus aëris ſe explicantis, atque compreſſionem
detrectantis, mihi perſuadere non poſſum: ſiquidem aliquando
ſub finem Junii plantulam Ocimi hortenſis (Baſilicam herbam
vulgus vocat) cum ſuâ radiculâ, excuſsâ terrâ adhærente,
amplæ vitreæ phialæ oris anguſti, ut folia extarent, aquâ com-
muni ex puteo eductâ plenæ immiſi: & vix elapſis quindecim
diebus ingens radicularum coma phialam univerſam repleve-
rat: Non igitur aëri impellenti, ſed blando calori, quo vapor
imbutus eſt, tribuenda potiùs videtur facultas aperiendi ſeminis
poros, séque in illos unà cum vapore inſinuandi: id quod ſi intrà
aquam, multò magis in telluris ſinu contingit. Ideò utiliùs
ſeruntur, ut plurimum, arbores ante brumam, quàm ineunte
vere, quia hyeme telluris viſcera miti calore & humore abun-
dant, atque radices validiores altiùs agit arbor, quibus æſtivus
fervor non ita noceat, ſicut teneris radicibus ex vernâ ſatione,
quando frigus jam in abditos terræ ſinus ſe recipit. Hinc in

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer