Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

Diſſertatio Tertia. tænias ad firmitatem circumducunt, qui fontium aquas deri-
vant. Hujuſmodi Fiſtulæ non ſunt æqualiter ductæ ſicut Cy-
lindri, ſed (inſtar inteſtini, quod in animalibus Colon dicitur)
conſtant particulis, quarum ſingulæ interiùs quidem ſunt exca-
vatæ, ſed extimam ſuperficiem habent æmulantes Sphæroides
Ellipticum utrinque decurtatum, atque adeò ſecundùm extre-
mitates cohærent inter ſe. Fibræ ſimiliter particulis conſtant
perforatis, & rudem Cubum imitantibus, non tamen ita diſpo-
ſitis, atque ſuperimpoſitis, ut planas Priſmatis ſuperficies effor-
ment; ſed aſpera eſt tùm interior, tùm extima ſuperficies ſingu-
larum Fibrarum, in quibus potiſſimùm pars lignea conſiſtit. Hæ autem Fibræ aptæ inter ſe & cohæreſcentes faſciculorum
in morem, non ita ſecundùm ſtirpis longitudinem aſſurgunt,
quin etiam aliquæ ab uno ad alium faſciculum oblique defle-
ctentes aream relinquant veſiculis repletam.

Dand. Licebit hinc arguere ligna aliqua idcirco facillimè
juxta longitudinem findi poſſe præ aliis, quia pauciores habent
obliquos hujuſmodi fibrarum dividendarum excurſus: ſicuti
facilior eſt recta quàm tranſverſa ſtirpium ſectio.

Maur. His, quos dicebam, Fibrarum faſciculis interjectæ
ſunt fiſtulæ illæ, in quibus nullus deprehenditur liquor, quo
tamen & fibræ, & veſiculæ plenæ apparent, quandiu planta
viget. Porrò Fibræ videntur rationem habere ſtaminis, veſi-
cularum ſeries, ſubtegminis; hæ nimirum alternis complicatio-
nibus (ut in quibuſdam plantis manifeſtiùs apparet, ex quibus
de cæteris probabilis conjectura ſumitur) Fibrarum faſciculis
decuſſatim intexuntur. Hæc quidem obſervatione deprehenſa
ſunt: cæterùm cum de plantæ ipſius ortu atque incremento
diſputatur, ratio, quæ omnino neque redargui, neque convinci
poſſit, afferri nequit; ſed nobiſcum benè agi putamus, ſi ali-
quam ſimilitudinem veri conſequamur.

Grad. Quandoquidem conjecturas perſequi neceſſe eſt,
conandum eſt lumen aliquod rei obſcuræ adhibere ex his, quæ
nota ſunt. Quod in arbore habetur præcipuum, utique eſt
lignum, quod etiam remanet exſiccatâ arbore, ſicut & in aridis
ſtipulis pars lignea reliqua eſt, opportuna incendio materia. Idcirco ſi Fibræ cum Veſiculis comparentur, illæ his potiores
cenſendæ ſunt, atque hæ illis ſubſervire videntur, vaporem
atque humorem, quo turgeſcunt, ſubminiſtrando; hic ſiqui-
dem in anguſtiſſimo ſingularum Fibrarum tramite valdè exilis
eſt, ac tenuis. Quapropter humorem in Veſiculis ſenſim perfici,

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer