Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

De Calore Viventium. litas in vivorum brutorum corpora curiosè ſæviens, & palpi-
tantium viſcerum fibras, aut liquorum fluxum rimata- Qua-
propter immortales habendæ ſunt gratiæ iis, quorum improbus
labor, ac ſedula diligentia tantam Phyſicę ſcientię lucem attulit. Equidem nunquam ſatis admirari potui Cl. Viri Marcelli Mal-
pighii incredibilem patientiam, quâ plantarum particulas inde-
feſſo ſtudio ſcrutatus, earum Anatomen deſcripſit, quemad-
modum & pulli excluſionem ex ovo.

Dand. Novum planè naturæ theatrum aperuere Microſco-
pia, & quaſi reducto ſipario corporum formas per mendacia
grandeſcentes in ſcenam produxere. Mirantur non pauci ſuper
appenſi ſpeculi læviſſimam ſuperficiem reptantes muſcas, & ,
ne præcipites ruant, neſcio quod pedum gluten, quo vitro adhæ-
reant, comminiſcuntur. Verúm acutiſſimos muſcarum ungui-
culos apprehendere ſcabræ ſuperficiei prominulas particulas, & per frequentiſſimas vitri rimulas, quas Microſcopium oſtendit,
ſibi gradum facere non magis mirandum eſt, quàm ſtelliones,
ac lacertas per murum aſcendere. Quis unquam perſuaſum
habuiſſet acutiſſimam acûs cuſpidem non in conum deſinere,
ſed clavum præfractum referre? tenuiſſimam novaculæ aciem
denticulis aſperam tortuoſas ſerrulas imitari? in chartâ politiſ-
ſimâ, quaſi in telâ ruſticâ, fibras, villos, cavernulas, eminentias
innumeras reperiri? niſi hæc, & ſexcenta alia, quæ referre citrà
tædium non poſsem, Microſcopii ope innotuiſſent.

Maur. His excitata, in ſpem cognoſcendæ ſtirpium Naturæ,
ſciendi cupiditas Microſcopio ſubiecit primùm ſemina telluris
gremio commiſſa, ut quotidiana tùm radicum, tùm germinum
incrementa exploraret. Deinde tùm rectâ, tùm obliquâ ſectione
in herbarum caules, & arborum caudices diligentèr inquiſitum
eſt; poſtmodum in ramos, & in folia; demum in flores, & peri-
carpia; nam fructus propriè eſt ſemen ipſum, quo ſpecies pro-
pagatur. Quamvis autem non eadem planè in omnibus depre-
hendatur particularum conformatio, atque textura, ſeu coag-
mentatio, immò & in aliquibus peculiaria vaſa reperiantur,
omnibus tamen commune eſſe videtur triplex particularum
genus: Unum eſt Fibrarum juxta longitudinem ſtirpis excur-
rentium: Alterum Veſicularum ita ſibi viciſſim mutuâ colla-
bellatione conjunctarum, ut incluſo vapori, ſeu liquori, ex unâ
in aliam tranſitus pateat: Tertium Fiſtularum, quarum inte-
riorem membranulam exteriùs lamella in ſpiſſam circumducta
ſpiram complectitur, ferè quemadmodum plumbeis tubis lineas

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer