Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

0498-01

56. *DISSERTATIO TERTIA.*
*De Calore Viventium.*

GRad. Ignes, quos in abditis telluris viſceribus conclu-
ſos agnoſcimus, quja & per apertos vehementi im-
pulſu hiatus erumpere conſpicimus, & quos aër ſpe-
ctabiles exhibet, ſcrutati ſumus: at illum, qui noſtras
permanat in venas, noſtriſque in viſceribus hæret,
quid intactum relinquimus? Illum, inquam, qui permanat in
venas; ſiquidem *quaſi quodam igneo motu venæ & arteriæ micare*
*non deſinunt*, ajebat Cicero lib. 2. de Nat. *animadverſ umque ſæpè*
*eſt, cum cor animantis alicujus evulſ um it a mobiliter palpit aret, ut*
*imit aretur igneam celerit atem: * & ex Ariſtotele lib. 2. De Animâ
text. 50. *Omne animatum babet calorem. *

Dand. Nemo nos ab hac Diſputatione prohibet: ſed quja
homines cum brutis animantibus, atque plantis, quadam vitæ
communione jungimur, neque noſtri corporis ſatis clarâ notitiâ
abundamus, ab illis lucem aliquam mutuari cogimur. Nam & ſtirpes arte Naturę vivunt & vigent; in omni autem rerum
naturâ nil vivit, nil viget, quod non caleat; neque enim eſt
ullum, quod non vigeat interiore quodam motu, ut cum tuo
Cicerone loquar.

Maur. Duo ſunt, quæ in re cæteroqui adeò perplexâ, atque
occultâ, plurimum nobis hac poſtremâ ætate contulerunt adiu-
menti, quibus antiquitas caruit. Primum eſt Microſcopium,
cujus ope dum ſubjectæ minimæ corporum particulæ amplam
ſui ſpecjem oculo exhibent, tùm inopinata atque mirabilis ſin-
gularum particularum forma, & cum aliis textura innoteſcit,
tùm exigui quidam motus, quorum tanta eſt tenuitas & lenti-
tudo, ut nudam aciem fugiant, conſpicui fiunt. Alterum,
quod involutorum in animantis viſceribus motuum notitiam,
aliquâ ſaltem ex parte, aperuit, fuit laudanda quædam crude-

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer