Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

De Ignibus Aeris. candidæ marmoreæ laminæ, ubi hæc ſubjectis prunís ſatis inca-
luit, liqueſcens permeavit laminam, atque non ſolùm extimam
faciem, verùm etiam intimas partes certo colore infecit. Multo
igitur faciliùs fulminea exhalationum complexio rupem per-
vadere poterit, ſaxeas particulas comminuere diſſoluto earum
nexu (quemadmodum metallicam laminam perforat Aurum
Fulminans) atque etiam intumeſcens, aut inteſtinis flatibus
raritatem ſuo calore adducens, militarium cuniculorum more,
rupem ipſam diſſipare.

Dand. Jove tonante & fulgurante, comitia populi habere,
nefas eſſe aliquando apud Ciceronem legi: nunc verò obductum
denſis nubibus Cœlum coruſcat, & tonat, monetque abrum-
pendum eſſe nobis ſermonem, ne fortè domum redeuntes
imber occupet. Quæ brevi momento mens concipit,
ſermone aliquando non niſi benè longo lingua
explicat: ſic fulgura iſta breviſſimâ coruſca-
tione oculos percellunt, ſed eadem
exhalatio nubem percurrens longo
murmure aures
ferit.

0497-01
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer