Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

Diſſertatio Secunda. remota ſunt à Sinenſium & Americanorum intelligentiâ: quos
tamen utique reprehenderemus, ſi noſtra illi quaſi fabulas reii-
cerent. Imò hæc eſt non contemnenda probabilitatis nota, ſi
nihil de noſtris opinionibus cogitantes hiſtoriarum ſcriptores ea
referant, quæ noſtris hypotheſibus favent. Quapropter non
mediocriter delectatus ſum his, quæ ex Atlante Sinico nuper
attuliſtis; innoteſcit enim, quàm faciiè idonea gignendis ful-
minibus materia à tellure ſubminiſtretur; quamquam nec ubi-
que, nec ſemper, eadem fiat halituum complexio, quæ aut in
ſulmen accendatur, aut eâdem efficacitate polleat adversùs cor-
pora, quæ feriuntur. Aliquando enim homines è Cœlo tacti
exanimantur corpore integro manente, nullóque apparente
percuſſionis veſtigio; quia venenatus halitus vel ſubito illapſu
cor pervadit, vel ſpiritus animales in cerebro extinguit, vel ſan-
guinem in venis omnibus atque arteriis coagulat. Aliquando
verò manet integra corporis figura quaſi hominis dormientis,
ſed ſi quis tangit, illicò totum abit in cineres, perinde ferè ac
igniti carbones ſenſim tabeſcentes relinquunt cinerem aliqua-
tenus juxta priſtinam ſpeciem conformatum, qui tamen vel
levi tactu diſſolvitur. Verùm palàm fatendum eſt hæc in Na-
turæ theſauris ita latere, ut nemo cordatus audeat confidenter
in medium proferre hanc vel illam expirationum complexio-
nem, quam his vel illis effectibus reſpondere aſſeveret.

Grad. Ita planè: atque id tentantes ſe inani prorſus labore
ipſi conficiunt: ideò nos ſatis habuimus fulminum materiam
revocare ad genus, & ad naturam univerſam ſulphuris ac Salis,
quin horum partes ſubjectas temerè attingeremus, quippe quæ
noſtræ cognitioni ſe ſubducunt ſuâ varietate, atque earum
efficacitas oritur ex ipsâ plurium complexione, & quidem pro
ratâ ſingularum portione, quam nullâ ratione veſtigare aut
deprehendere poſſumus. Hinc fieri poteſt, ut excuſſum ex nube
fulmen in terram non perveniat, diſſipatis nimirum in aëre
particulis illud componentibus; maximè ſi in exploſione adeò
obliquam directionem accipiat, ut in telluris ſuperficiem non
incurrat, ſed longiſſimo tramite per Atmoſphœram progredia-
tur. Hujuſmodi ſunt fulmina, quæ innoxia prætervolarent,
niſi nimis ſublime caput efferentes excelſi montes aliquando ſe
opponerent, ita ut factum ſit jam tritum ſermone proverbium,
Feriunt altos fulmina montes: quibus ſaxea durities non ſatis
eſt ad excludendos fervidiſſimos halitus, qui admiſſi rupem,
diſiiciant. Vidi ipſe paratum arte gummi, quod impoſitum

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer