Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

De Ignibus Aeris. dixiſti, confirmari poſſunt ex his, quæ Plinius lib. 2. cap. 45. ſcrip-
ſit: *Sinè fine*, inquit, *ventos generant jam quidam etiam ſpecus*,
*qualis in Dalmatiæ orâ vaſto in præceps bjatu, in quem dejecto levi*
*pondere, quamvis tranquillo die, turbini ſimilis emicat procella: nomen*
*loco eſt Senta. * Reperiuntur autem non uno in loco ſpecuum
tractus ampliſſimi, atque in multa ſpatia longè producti, in qui-
bus maxima halituum omnis generis copia contineatur. Alicubi
igitur contingit, ut commotos ac prodeuntes halitus, alii atque
alii ſubſequi poſſint. Hinc ſi quando lacus aliqui ex injecto lapide
æſtuant, & validâ tempeſtate agitantur, dicendum videtur im-
miſtas aquæ exhalationes motu illo excitari, ac tumultum
moliri, cum priùs quieſcerent: quemadmodum etiam ſæpè nihil
graveolens ſtagnum aquæ putridę tunc primùm fœtorem emit-
tit, cum aqua incipit agitari. Fieri autem poteſt, ut ex commotâ
lacûs aquâ, aut irritato cavernarum aëre non exhalationes
tantùm, ſed & vapores plurimi ſimul exiliant, ac propterea non
ſolùm ventus, ſed etiam pluvia gignatur. Cujus rei exemplum
ſi ſatis meminiſti, tibi obtulit Atlas Sinicus pag. 138. in XII. Provinciâ Quangtung hęc enim habet: *Propè Sinbing mons eſt*
*Tienlu cavernoſus, atque horridus aſpectu: in eo fontem eſſe ſcribunt*,
*ſeu ſtagnum inacceſſum, cui ſi ex alto vel lapillus iniiciatur, boatus ac*
*ſtrepitus auditur inſtar tonitrui, ac quàm mox turbidum fit Cœlum*,
*ac pluvia decidit; indè Draconis ſtagnum dicitur. * Similiter pag. 82. in VII. Provinciâ Huquang propè Choxan *eſt Xang yung amnis*,
*in quo ingens una Cat adupa, ſeu aquæ lapſus eſt, in quem ſi vel lapidem*
*injeceris, continuò tonitrua, ac pluvia ingruit. * Quod ſi cum vapori-
bus atque exhalationibus flatum gignentibus commiſcerentur
etiam non paucæ expirationes ex iis, quæ fulguribus atque ful-
minibus materiam exhibent, ſatis conſtat ex illâ commotione
poſſe etiam in nube, quæ ex vaporibns efformatur, concipi ful-
men, quod Cyclopas in antro fabricatos Poëtæ fabulentùr.

Maur. Aliqui fortaſſe opinentur, credulitatem in mentes
noſtras nimis facilè irrepſiſſe, cum aliquando peregrinis narra-
tionibus ſententiam noſtram firmare ſtudeamus, ſæpè autem
ea ſtudiosè inquiramus, quibus veriſimilitudinem conſectemur,
ne illa omni probabilitate prorsùs carere videantur. Sed nun-
quid Authoribus temerè abroganda eſt fides, per quos, nullâ
falſitatis aut fraudis ſuſpicione laborantes, in longè diſſitarum. Provinciarum notitiam deducimur? An quia exotica multa
ſunt, nec noſtris hiſce regionibus communia, idcirco etiam com-
mentitia? Plura quoquè ſunt nobis vulgaria & pervagata, quæ

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer