Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

Diſſertatio Secunda. ſione deorſum erumpat validiſſimo impetu turbinatim concep-
to: ſic etiam ex ſclopis, quorum fiſtula interiùs eſt in ſpiram
excavata, exploſus globus validiorem ictum infligit.

Dand. Quemadmodum in nubibus multâ agitatione cogun-
tur in unum plures expirationes igneæ fulguribus atque fulmi-
nibus materiam ſuppeditantes, ita non facilè negaverim in
aliquibus terræ cavernis multam vim hujuſmodi halituum
congregatam poſſe excitari, ut multo impetu erumpentes aſcen-
dant, atque deinceps incitatiſſimâ converſione convoluti atque
conſtipati citiſſimè in fulgura & fulmina accendantur. Hinc
cum aliquando legerem in Atlante Sinico pag. 46. in III. Pro-
vinciâ Xenſi, *ad Ucung mons eſt T aipe: ajunt in eo pulſ ata tympa-*
*na, fulgura ac fulmina & ingentes excitare tempeſtates; unde ſeverè*
*cautum, nec ulli omnino licitum ibi tympanis pulſ andis admovere*
*manum: * Non aliam excogitare potui cauſam præter hanc, quòd
ſcilicet tympani pulſu vehementer concitatusaër quieſcentes & quaſi ſopitos intrà cavernarum fortaſſe ampliſſimarum ſinum
halitus commoveat, hoſque propterea erumpentes, motu, quin
immò tumultu, largiùs atque longiùs ſerpente, ſubſequatur
deinceps tanta ſimilium halituum vis, ut fœdam tempeſtatem
efficiat. Hanc verò expíratiouum congeriem in montium ſpe-
culus ſuadebant ea, quæ in proximâ pag. 47. legebam: *Paoki*
*montem babet China ang, cujus vertex ad galli gallinacei figur am vide-*
*tur accedere: cum tempeſtas aut tonitrua imminent, tantum murmur*
*ac boatum edere feruntur illius anfractus, ut ad triginta, eoque am-*
*pliùs ſtadia exaudiri poſſit. * Evadentes nimirum catervatim cum
impetu ex cavernarum anguſtiis concitatæ exhalationes ſibi-
lum, immò veriùs ingentem mugitum edunt. Simile quid habe-
tur pag. 128. in XI. Provinciâ Fokien. *Ad radices montis Chinyven*,
*ad Bore alem urbis (Hinghoa) partem eſt lacus Chung, in cujus ripa*
*palatium ingens erectum eſt decem conſtans aulis: in eo, quoties pluvia*
*aut tempeſtas imminet, ſonus veluti campanæ auditur: * halitu vide-
licet ex imis erumpente, atque aulas illas pervagante, dum per
oſtiorum patentium latera, aut valuarum rimas, colliditur,
ſonitum edente: Niſi fortè opinari quis maluerit, expiratio-
nem cum impetu ex ſubterraneo ſpecu per rimam exire cum
ſibilo, quem auctum reddat multiplex aularum repercuſſio,
adeò ut campanæ ſonitum æmulari valeat. Sic ſi quis in dome-
ſtico conclavi luculento camino utatur, experitur quanto fre-
mitu aër ingrediatur per clauſi oſtii rimam.

Grad. Quæ de concitato aëre excitante cavernarum halitus

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer