Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

De Ignibus Aeris. ſumus. Quapropter ad ſulphureum genus revocanda videtur
potiſſima fulminis natura; cui tamen aliquas etiam ſalinas
particulas (ſivè Nitroſas, ſivè Tartareas dixeris, ſivè his ana-
logas) cum vapore aqueo in ſublime evectas admiſceri non
negaverim; quemadmodum & diximus, cum de Auro Fulmi-
nante diſierebamus.

Grad. In mediâ illâ aëris regione, ubi nubes coguntur, pluri-
morum generum anhelitus, etiam ſalinos, reperiri, ſatis apertè
oſtendit pluviæ fœcunditas, ſi præſertim inter tonitruum frago-
rem decidat, cujus tepor igniculorum admiſtionem indicat. In tempeſtatibus autem magna fit in nube halituum agitatio: & quemadmodum pars lactis pinguior multâ agitatione ſepa-
ratur in butyrum, ita coagitatis vaporibus particulæ ſulphureæ
& bitumineæ congregantur ad conſtituendam fulminis mate-
riam, quæ demum accenditur, & cum fragore erumpit. Cum
autem non alia mihi videatur eſſe fulguris materia ac fulminis,
hoc inter ſe diſtare crediderim, quòd fulminis materia magis
compacta ſit, quàm fulguris, atque idcircò illa non ſicut fulgur
intrà nubis anguſtias tantum fremat cum tonitru, & diſſipetur,
ſed etiam quaſi conglobata deſcendat, atque exploſa Montes
turreſque percutiat, vix credibili impulſu, niſi montium rimas,
turreſque diſiectas videremus. Quòd ſi gravatè non audieritis,
paucis exponam, quâ ratione conatus fuerim fulminis motum
deorſum explicare, præter ipſam ignis, quam olim adſtrueba-
mus, gravitatem. Oſervabam in motu corporis fluidi turbina-
tim convoluti, ſivè aër fuerit, ſivè aqua, niſum eſſe deorſum; motus enim in ſupremâ ſuperficie videtur incipere, ſimilem-
que impetûs directionem ſubjectis partibus communicare. Sic
Typhones ex nube deſcendunt, & naves deprimendo ſubmer-
gunt: ſic majores aquarum vortices, ut Charybdis, navigia
abſorbent: & in minoribus fluviorum vorticibus, quos in Pado
præſertim frequentes videmus, non ſolùm feſtucæ in illos inci-
dentes, ſed & minùs periti natatores aliquando abſorbentur: atque ſi exundaverit flumen, poſtquam ſe in alveum recepit,
ſolum paſſim ab hujuſmodi vorticibus excavatum relinquit; quin im̃ò nonnunquam ingentes & amplæ voragines, atque adeò
altè depreſſæ conſpiciuntur, ut in iis aqua perpetuò ſcaturiat,
ut in puteis. Si igitur in nube contingat non ſolùm materiam
fulmineam ex agitatione in unum congregari, ſed etiam adver-
ſis ventorum flatibus comprimi & convolui, illa utique conſti-
patur, atque deorſum exprimitur, uſque eò dum factâ accen-

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer