Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

De Ignibus Aeris. *ferrum omne diſtillat. Stat fracto dolio vinum, nec ultra triduum rigor*
*ille durat. * Apud Plutarchum autem lib. 4. Sympoſ. quæſt. 2. Rhe-
tor Dorotheus ait: *Ipſe memini apud nos fulmen ineidiſſe in domum* ,
*& multa mir abilia feciſſe: nam & vinum è doliis illæſis conſ umpſit, & *
*bominem dormientem tranſ volavit, neque ipſum lædens, neque veſtem*
*tangens, & cinguli æs, quo obductum erat, colliquavit. Audio etiam*
*fulmen propè militem, qui templum Romæ cuſtodiebat, decidiſſe, cal-*
*ceorumque aduſtis loris nullum aliud maleficium intuliſſe; & cum ar-*
*gentei caliculi in ligneis repoſiti eſſent operculis, ligno incolumi argentum*
*colliquatum fuiſſe inventum. * Non me latet plures acquieſcere in iis,
quæ Ariſtoteles docet lib. 3. Meteor. cap. 1. *Si in ipsà nube multus*
*& tenuis extrudatur ſpiritus, bic fit Fulmen; ſiquidem valàe tenue*
*fuerit, non adurens propter tenuitatem; ſi autem minùs, adurens. Illud*
*enim propter tenuit atem fertur, propter velocit atem autem prævenit*
*pertranſire, antequam igniat, & moram faciens denigret: boc autem*
*tardius, coloravit quidem, non autem exuſſit, ſed prævenit pertran-*
*ſiens. Quapropter & reſiſtentia quidem patiuntur aliquid, quæ autem*
*non, nibil: ut clypei jam æramentum quidem liquef actum fuit, lignum*
*autem nibil paſſum fuit; propter enim raritatem prævenit ſpiritus*
*penetrare & pertranſire: & per veſtimenta ſimiliter non combuſſit*,
*ſed velut attritionem fecit. * Hanc tamen non univerſalem neque
abſolutam cauſam agnoſco. Eſto, ignistenuis, velociſſimè juxta
conceptam directionem delatus per amplioris corporis meatus,
illud non accendat, quemadmodum & nos per flammam celer-
rimè linteum trajicimus, quin incendatur; ut enim fiat accen-
ſio, morula aliqua neceſſaria eſt, nam opus eſt ut igniculi per-
vadant particulas, quarum nexum oportet diſſolvere: verùm
non omnia, quæ fulmen efficit, ad reſiſtentiam aut facilitatem
referri poſſunt. *Martia princeps Romanarum*, ait Plin. lib. 2. cap. 51. *icta gravida, partu exanimato, ipſa citrà ullum aliud incommodum*
*vixit. * An amplioribus hiabat meatibus matris caro, quàm fœtûs? *Mitbridatis inf antis, cunas fulmen incendit, corpore int acto, vestigio*
*dunt axat ignis in fronte relicto*, ut habemus apud Plutarchum
lib. 1. Sympoſ. quæſt. 6. hoc autem neſcio quomodo tribuam non
niſi reſiſtentię cunarum, non autem corporis infantis, cujus
ſaltem oſſa æquè dura eſſent ac cunarum lignum. Quapropter
tam varia fulminum opera referenda cenſeo in diverſas exha-
lationum complexiones, ex quibus fulmen conſtat: quemad-
modum Aquæ Fortes, & menſtrua ſolventia, diverſæ Naturæ
cum ſint, in corpora diverſa ſuam exerunt efficacitatem: & de
gne Puteolano non chartam, non lignum comburente, ſed Diſſertatio Secunda. terram, ſed carnem, ſcio me aliquando legiſſe: ſit autem penes
authorem fides. Similiter igitur potuit fulmen aliquando
dolium diſſipare, & vino coagulum immiſcere, vi cujus vinum
obrigeret, aliquando verò intacto dolio vinum in vapores ſolve-
re: Sic in Aquâ Regiâ aurum argento miſtum ſolvitur intacto
argento, contrà autem in Aquà Forti communi argentum ſol-
vitur auro integro manente.

Dand. Utique fulmen plures naturas igneas ardoris capaces
complectitur, ſed potiſſimum ſulphur; cum enim aliquando
mihi aliiſque colloquentibus clariſſimum fulgur oculos per-
ſtrinxiſſet, manifeſto odore ſulphureo conclave repletum eſt,
apertiſque feneſtris multò acriorem ſenſimus odorem ex ful-
mine, quod haud procul deciderat; adeò ut nemini relictus
fuerit locus dubitandi, utrùm in fulmen accendatur ſulphur,
cujus ardore igneo & acri inficiuntur corpora fulmine icta; & idcirco ſunt qui putent cum Plutarcho nuper laudato, canes,
avéſque abſtinere cadaveribus fulmine percuſſorum. Niſi fortè
dicendum ſit etiam Arſenicum additum, quod pariter citò
ignem concipit & inflammatur, flammam reddens odoris ſul-
phurei, ſed ſulphure deterioris, atque ſpiritibus animalibus
cerebri valde infeſti: eſt enim Arſenicum ſuccus ſulphureus,
conjunctum habens aliquid lithargyri, & ſalis ſpiritum. Hanc
arſenicalem particulam complexum fuiſſe puto fulmen, quod
ante aliquot annos mihi amicum hominem eripuit; cum enim
humerum cute denudaſſet, pars icta putreſcere cœpit, & ſanguis
venenum concepit, quo tertiâ die extinctus eſt. Bitumineam
pariter materiam fulmini admiſceri hinc arguere poſſumus,
quòd in Campo Sennaar, qui bitumine abundat, frequentiſſima
fulmina cadere dicuntur; ſicut & in Inſulâ Lemno, propter
quod Lemnius dictus eſt Vulcanus, & è Cœlo cecidiſſe. Naph-
tha autem videtur bituminis liquidi ſpiritus tam facilè inflam-
mabilis, ut non ſolùm ignem ad ſe rapiat, ſed etiam aliquando
Solis ardore accendi dicatur. Hoc verò omni bitumini com-
mune eſt, ut, conceptâ flammâ, rapidè ardeat, ſed effusâ aquâ
non extinguatur: propterea non mirum fulminis ignem à nubis
pluviâ non lædi. Porrò cum oleum ex cerâ deſtillatum ma-
gnam cum Naphthâ affinitatem habeat, tàm ratione facilis
accenſionis, quàm penetrationis, & ab Apibus ceram cum melle
colligi ex rore floribus adhærente perſpicuum habeamus, hujuſ-
modi tenuiſſimas particulas facilè inflammabiles cum aëre,
vaporibus, aliiſque expirationibus commiſceri negare non poſ-

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer