De Ignibus Aeris.
mine traxit, eò quòd cum fulmine è nubibus decidere omnibus
perſuaſum ſit. Varias figuras præſefert, maximâ ex parte cu-
neum refert, pyramidem, malleum, ſecurim, clavam. Lon-
gus quandoque pollices ſeptem, quandoque quinque; latus tres
aut quatuor; craſſitie inæquali. Subſtantia ad ſilicem ut pluri-
mum accedit, durus adeò, ut limam non ſentiat, gravis & ponderoſus. Quandoque foramen in medio, pollicis craſſitie,
obtinet ita conformatum, ut ab uno latere anguſtius ſit, quàm
ab altero. Colore variat, quandoque cinereo, quandoque nigri-
cante, quandoque luteo ſubobſcuro. Hæc ille, qui complures
hujuſmodi lapides, quos deſcribit, in ſuo Muſæo aſſervabat, & Amicus noſter Haffniæ ſe vidiſſe teſtatur. Utique fulmen tanto
fulgore oculos perſtringit, tantóque terrore animum percellit,
ut nemo ſe lapidem deſcendentem vidiſſe audeat fabulari, cer-
tus ſe fidem non inventurum: Neque ſtatim ab audito fragore
innoteſcit, in quem terræ ſinum ſe fulmen abdiderit: co autem
cognito, quis tam immitis, ut à foſſoribus lapidem inquiri ju-
beat, antequam deſævierit tempeſtas? Si igitur quis neget de-
lapſum è Cœlo lapidem, ſed terram aſſerat fulmineis exhalatio-
nibus imbutam obduruiſſe in lapidem, falſitatis redargui non
poſſe exiſtimo. Hic certè affinem fulmini Cerauniam dabit,
quin è nubibus lapidem advocet: in terram ſiquidem, non om-
nem, ſed cum certis particulis ſpirituum, ſalium, ſulphurum
commiſtam, incidens exhalatio efficaciſſima illi ſe pariter im-
miſcet, totámque maſſam celerrimè exagitans coagmentat, & excoquit in lapidem duriſſimum; cujus figuræ terminos præ-
ſcribit tum materia ipſa (ex quâ & color pendet) tum exhala-
tionis motus, prout maſſam illam aut imbuit, aut circumple-
ctitur. Porrò quod ſpectat ad foramen illud in lapidibus cuneum
imitantibus, ut in re occultiſſimâ, auderem opinari exhalatio-
nis fulmineæ impetum aliquantulum retundi, cum terram per-
meat, adeò ut veniens ad materiam lapideſcendi capacem pars
quidem in illam recta juxta conceptam directionem penetret,
pars verò hinc & hinc diſperſa, pro variâ dividendæ terræ obſi-
ſtentiâ, facto divortio flectatur. Hinc fit, ut ſingulæ partes ex-
halationis, quæ in latera ſecedunt, ſenſim (ſic loqui liceat,
quamvis res breviſſimo tempore perſiciatur) languidiores ſiant,
utpote à cæteris partibus ſejunctæ, adeóque infirmiores, & in
ipſo motu impetûs imminutionem patientes à terrâ, quam divi-
dunt. Quæ verò exhalatio recta ſe inſinuans terram imbuit, ini-
tio quamvis calidiſſima non valet admodum maſſam illam dila-
Diſſertatio Secunda.
tare, validiùs adhuc urgente, arctiúſque premente exhalatio-
ne, quæ in latera tunc primùm ſecedit; ſed, hac poſtea latiùs
digrediente ac langueſcente, illa ſe faciliùs explicat, & terra,
dilatatur, ut laterariâ exhalatione circumſcribente cunei for-
mam induat. Cum autem manifeſtum ſit exhalationem ex con-
cepto impetu rectâ progredientem celeriùs moveri, quàm quæ
obliquè flectitur ad latus, illa præ hac citiùs venit ad cunei ba-
ſim (& quidem breviore viâ) atque adeò materiam exagitans
baſim amplificat, antequam eò perveniat exhalatio, quæ ad
latus tendit: propterea hæc occurrens baſi amplificatæ, ab inte-
riori exhalatione etiam tùm commotâ ita inflectitur, ut ejus
pars motum, turbinis in morem, concipiens liquentem ac mol-
lem adhuc cunei materiam perfodiat, reliqua progrediatur in-
ſtituto itinere: atque idcircò foramen amplius eſt, quâ parte
exhalatio perfodiens ſibi viam aperit & ingreditur, anguſtius
verò, quâ parte egreditur. Dixi autem liquentem ac mollem
cunei materiam; ſi enim in fornace ob nimium calorem, qui
igni proximi collocati fuere crudi lateres, non rarò, dum co-
quuntur, fluunt, ac ſolvuntur in quaſi ferream materiam; quanto validior eſt fulminis calor, ut terram illo imbutam ſimi-
liter emolliat?
Grad. Omninò ex animi mei ſententiâ rem hanc definis; nunquam enim acquieſcere potui aſſerentibus Cerauniam,
Brontiam, Ombriam, & ſi qui ſimiles ſunt lapides, è nubibus
decidiſſe; quemadmodum neque ranas in nube genitas quiſ-
quam audet affirmare ex eo, quòd illas ſaltitantes videat in pul-
vere, dum æſtate nimbi cadunt. Sicut autem non ex omni pul-
vere exurgunt ranæ, ita neque fulmen omnem terram, quam
penetrat, obdurat, & effingit in Cerauniam, ſed illam tan-
tummodò, quam congruis particulis imbutam invenit.
Maur. Sed & illud adde, quòd, ſicut non omnem æſtivam
pluviam conſequuntur ranæ (ſi tamen tunc efformantur) ita
non omne fulmen efficax eſt, ut terram excoquat, & efformet in
Cerauniam, etiamſi terra cæteroqui idonea eſſet. Hoc mihi
ſuadet tam varia fulminum naturâ, quæ licèt intrà exhalatio-
nis genus conſiſtat, eſt tamen multiplicium exhalationum tam
diverſa complexio, ut planè admirationem pariat earum effi-
cientia. Mira fulminis, ſi intueri velis, ait Seneca lib. 2. nat. quæſt. cap. 31. , opera ſunt, nec quicquam dubii relinquentia, quin divina
inſit illis, & ſubtilis potentia. Loculis integris, & illæſis conflatur ar-
gentum. Manente vaginâ gladius liqueſcit; & inviolato ligno circapila