Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

Diſſertatio Secunda. veſtimenta. Verùm cum ſatis perſpectum ſit quàm vanis, ac ſæ-
piſſimè omninò falſis, rumoribus vulgus agatur, triduanam il-
lam lapidum pluviam mihi perſuaderi non æquè facile fuiſſet, ac
bonis illis Quiritibus, niſi fortè dixiſſent fœdam illam tempeſta-
tem eo triduo pervagatam Picenum, modò hoc, modò illud op-
pidum vexâſſe: ſic & nos aliquando noſtro damno expe ti ſumus
grandinem pluribus diebus alias atque alias ſegetes diverſis in
agris afflixiſſe. Præterquamquod duriorem me ſentio, quàm ut
facilem me præbeam ad opinandum ſaxa in nubibus gigni tàm
brevi momento, quæ terra ſuis in viſceribus longo opere moli-
tur: neque enim quàm promptè aqua in grandinem conglaciat,
tam expeditè terrenæ particulæ non paucæ in nube coagmen-
tantur, atque tandiu ſuſpenduntur, donec in lapidem dure-
ſcant.

Grad. Tamen quis evellat ex animis vulgi opinionem tam pe-
nitus inſitam, tam vetuſtam, quâ ſibi perſuadet Cerauniam
cum fulmine in terram decidere, Brontiam cum tonitru, Om-
briam cum imbre? Hos lapides ſi gignat nubes, quid ni pariter
ſaxa vulgaria pluviæ in morem decidua?

Dand. Ut darem lapidem unum in nube effingi, non conti-
nuò adigor ad pluviam verè lapideam admittendam: eſto, ad
ineundam ab antiquis gratiam, grandinem minimè perſpicuam,
immò varijs coloribus infectam, ita ut lapides imitaretur, ali-
quando decidere potuiſſe, non negem. Si enim aqua pluvia ex
terrenis exhalationibus cum vapore ſublatis colorem aliquem
contrahat (nam & de Pluvia Purpureâ Bruxellenſi anno 1646. die 6. Octobris opuſculum ſcripſit Gottifredus Vendęlinus)
utique in nubibus conglaciata colorem eundem referet.

Maur. Appoſitè, Gradonice, pro tuâ ſapientiâ vulgarem po-
pularémque ſententiam dixiſti, quæ Cerauniam cum fulmine
è nubibus delabi opinatur; & quidem non alio argumento,
quàm quòd ejuſmodi lapis ex eoloco effodiatur, quem fulmen
percuſſit. An etiam aqueum eſſe fulmen dicemus? quia, ut ha-
bet Atlas Sinicus pag. 139. Urbi Luicheu fulmen nomen dedit, quod
ex monte amœnum aquæ fontem elicuit; ubifulminum ſpiritui, ceu Deo,
magnificum, ac ſuperſtitioſum incolæ ædific arunt templum: fingunt
enim fulminibus ſpiritum neſcio quem præeſſe, eſſeque fracti mallei
partem, cum decidit; quo malleo ingentia pulſ ari tympana, indeque
fulminis erumpentis ſtrepitum ac murmur eſſe fingunt: toto autem anni
tempore frequentia admodum tonitrua hìc audiuntur. De hoc lapide
ſcripſit V V ormius Muſæi lib. 2. cap. 12. Ceraunias nomen à ful-

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer