Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

De Ignibus Aeris. rarò utriuſque in eâdem fœdâ tempeſtate violentiam experimur. Aqueus enim vapor, qui facilè, vel ſolâ compreſſione, iterum
in aquam cogitur, non concreſceret in grandinem, niſi illi com-
miſceretur coagulum; quod, præter frigidos ſpiritus à nobis
olim admiſſos, etiam plurimos ſales continet (ſali autem vim
coagulandi communiter tribuunt, nam ſpiritus ſalis non ſolùm
alios ſpiritus, ſed & oleoſa quævis congelat, @@que coagulat) & quidem plantis valdè noxios; vulneri ſiquidem plantæ ex per-
cuſſione grandinis inflicto adhæreſcunt ſalinæ particulæ ita in-
feſtæ, ut non ſolùm ramus aut palmes percuſſus tabeſcat, ſed
etiam in reliquas partes malum ſerpat, & præcipuè in vitibus,
quibus fibrarum textura rarior, niſi fortè pluvia grandini ad-
miſta peſtem illam illicò abſtergat. Hoc verò in melonibus ma-
nifeſtum fit; quandoquidem, licèt duri & craſſi corticis vulnus
leve & contemnendum videatur, tamen intimæ partis eſculen-
tæ ſapor corrumpitur, ſalibus grandinis ad ima permeantibus.

Dand. Non ſales tantummodò tum volatiles, tum fixos in
ſublime cum vaporibus elatos, verùm etiam terreni pulveris
vim non modicam aliquando in nubium uſque regionem trans-
ferri concedent, qui lapidibus pluiſſe putant non à turbine ex
torrentis alveo ſurreptis, ac poſtmodum dimiſſis, ſed in ipſo nu-
bium gremio genitis: adeò ut non perſpicua glacies, cujuſmodi
eſt grando, ſed, ob admiſtionem plurimi terreni pulveris, opa-
cum quid coaluerit, à ſaxeâ duritie minimum diſtans; hanc
enim ipſa grando obtinet etſi pellucida. In horum opinionem ſi
nos adduci patiamur, ſaxeam hujuſmodi pluviam dupliciter
comminiſci poſſumus. Primùm quidem ſi ſaxa illa decidua dica-
mus à grandinis natura non abfuiſſe; ſed ſublatâ perſpicuitate
lapideam naturam mentita fuiſſe, atque poſtea grandinis in mo-
rem ſoluta fuiſſe in aqueum liquorem: ſic vino vi ſulminis coa-
gulato non ultra triduum rigor ille durat, ut fuit obſervatum. Deinde ſi ingentem terreni pulveris copiam in ſublime elatam
admittamus ope ventorum invicem confligentium unà cum va-
pore & ſalibus ſubactam, atque vehementi calore ſulphurea-
rum exhalationum excoctam in lapideam duritiem. Huc for-
taſſe quis referat cauſam ejus, quod ſcribit Livius Decad. 4. lib. 9. ante med. Novendiale deinde ſacrum tenuit, quòd in Piceno per tri-
duum lapidibus pluerat, ignesque Cœleſtes multifariam orti aduſſiſſe
complurium levi afflatu veſtiment a maximè dic ebantur: quaſi potiſſi-
ma ignearum expirationum pars coiverit ad efformandos lapi-
des, reliquæ verò imbecilliores decidentes leviter aftlaverint

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer